PL 160, col. 952

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

esse firmatum [(Luc. XVI)]
, ut neque nos ad illos,
nec illi ad nos velint habere meatum. Quapropter,
ne cum eisdem Judaeis famem patiamur ut canes [(Psal. LVIII)]
,
in mysterio crucis a vero Joseph quotidie
nobis spiritales quaerendi sunt panes, ut sicut
ille cum medulla tritici, vel cum panibus occurrit
fugienti, sic Isaac et Moyses aquam coelestis eloquii
sitibundae deferant menti. Sciendum est enim quod,
sicut verus Joseph quondam pane illo spiritaliter nos,
et carnaliter pavit Hebraeos, de quo propheta David: Pane
(inquit) coeli saturavit eos [(Psal. CIV)]
; sic verus
Isaac et verus Moyses aqua illa coelesti spiritaliter
nos et figuraliter potavere Judaeos, de qua scriptum
est: Aqua sapientiae potavit eos [(Eccli. XV)]
. Et
ideo necesse est nobis ut, sicut verus Joseph per

mysterium crucis manna illud coeleste quotidie dat
nobis, fidei dentibus ruminandum, de quo Psalmographus: Pluit
(inquit) manna ad manducandum [(Psal. LXXVII)]
;
sic verus Isaac et verus Moyses sitim
illam animarum nobis debeant emendare viritim, de
qua scriptum est: Posuit flumina in desertum, et
exitus aquarum in sitim [(Psal. CVI)]
. Adhuc etiam
necessarium est ut, sicut verus Joseph mysterio
coelestis sacramenti in horreo Ecclesiae quotidie cibare
nos solet ex adipe frumenti, sic bina vel terna
spiritalis intelligentiae metreta potare nos velit Isaac
de puteis et Moyses de petra. Taliter quippe, sicut
interioris oculi potest dignosci perspicacia, in his
tribus viris triplex nobis occurrit gratia, dum per
gratiam ejus qui animam satiabit inanem duo nobis

offerunt aquam, et tertius panem. Sed, licet
unius generis cibus pro qualitate hominum saepe
non conveniat tribus, nobis tamen ostendendum est
hic devotione singulari, et ratione communi, qualiter
in mysterio crucis unus omnibus, et omnes
conveniant uni. Unde, quoniam in illo solo nostra
fides et nostra est spes cujus figuram habuit Joseph,
Isaac et Moyses, orandum nobis est ut, sicut verus
Joseph per mysterium crucis quotidie nos pane illo
pascit in praesentis Ecclesiae domo, de quo scriptum
est: Panem angelorum manducavit homo [(Psal.
LXXVII)]
; sic verus Isaac devotioni nostrae ita se velit
exhibere devotum, ut ex puteo sanguinis sui coelestis
gratiae nobis tribuat potum, quatenus per verum

Moysen fidei, spei et charitatis, trino sublevati
remigio, praesentis saeculi mare sicco possimus
transire vestigio: ita ut per passionem ejus et crucem
semper mortificemur in corpore, et vivificemur
in mente, cujus mortem Joseph in carcere
Isaac in ariete, et Moyses praefiguravit in serpente.
Quod ipse nobis praestare dignetur, qui cum Patre
et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen. Quia enim jam a nobis concludendum
est propere quidquid proposuimus de Joseph, et
Isaac, et Moyse, considerandum est quid sermo Dei,
qui est efficax et vivus, novissime hic unus operetur
in tribus; sicque sermo noster, quasi post devictam
curae saecularis umbram vel turbam, in Christo Jesu
ad ipsam perveniet summam.
INCIPIT LIBER SECUNDUS DE INVENTIONE S. CRUCIS
CAPUT PRIMUM. Beata Helena, ejusque filius Constantinus Magnus, a Deo obtinuit gratiam.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.