PL 160, col. 953

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

Quamvis non possit esse incognitum quod post
passionem Domini lignum Dominicum a Judaeis diu
erat absconditum, dignum tamen est ut ad praedicandam
ejusdem sacratissimae crucis victoriam,
quando vel a quo inventa sit, revocemus ad memoriam.
Beata igitur Helena Trevirorum quondam indigena
civitatis, post gratiam baptismatis operibus
coepit insudare pietatis, quia cum perfecta in fide,
et perfectior in charitate, nobilis erat genere, sed
nobilior sanctitate. Nobilitate etenim morum suorum
nobilitatem praecellebat aliorum, sciens videlicet
quia haec est nobilitas indubitata, quae bonis moribus

probatur ornata. Unde et ex semine senatorum
nobilium nobilem quemdam generavit filium, qui
secundum luminare majus, quod videtur praeesse
diei, splendor fuit imperii in his quae erant saeculi
et in his quae Dei. Quapropter, ut divina sibi praeordinavit
sanctio, non incongrue Constantinus a Constante
vocabatur et Constantio, seipsum scilicet erga
Deum majorem constantiam habere demonstrans,
quam iidem parentes sui Constantius haberet aut
Constans. Sed licet secundum dignitatem saeculi
nobilis esset ex semine patris, nobilior tamen in his
quae Dei sunt erat ex progenie matris, dum post
acceptam gratiam Dei viventis, nobilitati corporis
nobilitatem praetulit mentis. Post gratiam quippe
baptismi, qua utrique superno reconciliati sunt patri,

eadem virtus quae data est filio, dabatur et matri,
quia si historiam utriusque velimus considerare
subtilius, Deum quem coluit mater, colebat et filius.
CAPUT II. Ab Helena matre Syriam; a Constantino filio Romam atque Graeciam, conversas esse, ipsisque solis inveniendae crucis gratiam commissam esse.
Postquam ergo filius per Silvestrum pontificem
hanc gratiam recepit ab Omnipotente, ut in piscina
salutis a lepra in corpore et a vitiis mundaretur in
mente: continuo, ut et alios educeret de lacu miseriae
et de luto faecis [(Psal. XXXIX)]
, fidem sanctae
Trinitatis tam Romanis coepit intonare quam Graecis.
Qui licet in fortitudine et major esset in virtute,

aequa tamen lance pro Judaeorum ac gentilium studuit
laborare salute, dum quasi medius discurrens
inter Judaeos gentes, revocare coepit incredulos, confortare
credentes. Interim autem, dum tali devotione
mundum sibi et se Deo subjecit, hac et illac
mater illius similiter fecit, ex intimo scilicet cordis
inde crebra trahens suspiria, quod Christianae fidei
tam diu prius repugnavit et Syria. Proinde mater et
filius eo studiosius secuti sunt praecepta vitae, quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.