PL 160, col. 961

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

viderant illos tripudiare qui aderant. Sed nemo
fortasse de his quibus coelestis magisterii disciplina
praefuit, in consilio justorum et congregatione [(Psal. CX)]
ibidem defuit, quoniam major eum inde
poena constringeret, siquidem ibi de eodem conventu
deesse contingeret. Ibi enim alter alterum eo
studiosius ad illud coepit praevenire spectaculum,
quo alter prae altero divinum voluit spectare miraculum,
ubi crux sacratissima Dominici sanguinis
liquore cruenta ab Helena regina divinitus legitur
esse nudata.
CAPUT X. Quemadmodum de S. crucis honore etiam nobis gaudendum, et quid inter Christianos et Judaeos intersit.
Verum licet nos cum illis ea die corporaliter non
essemus, eodem tamen gaudio quo illi jam nos
gaudere debemus; quia licet corporali praesentia
ibi fuissemus absentes, in corpore tamen Christi eis
quodam modo videbamur esse praesentes. Participatione
enim spiritalis laetitiae et exsultationis ea die
nos illis, et illi aderant nobis, quoniam in unitate
Ecclesiae cum eis ipse nos habebat in se, qui de
electis suis ad Patrem, Volo, inquit ut sint unum in
me, sicut et ego in te [(Joan. XXI)]
. Ecce quam fortunatum,
imo quod fortunatius est omnium fortunio,
quod Deo et homini sic una unio, et sic communis
exstat communio, ut eamdem unionem homo
habeat in Deo, et Deus in homine, quam corpus in

capite, vel caput in corpore. Quia enim caput
Christi sit Deus, et caput Ecclesiae Christus, inde
permaxime probari potest, in quo dicitur: Qui adhaeret
Domino, unus spiritus est [(I Cor. VI)]
. Unde
scriptum est quod Judaei, a Christianis in hac
unione divisi, a corpore Ecclesiae prorsus videntur
abscisi, quoniam de mysterio crucis et incarnationis
Christi aliud sentiunt illi, et aliud isti. Sicut
enim nos, pro informandis fidelium animabus, tres
personas credimus et unum Deum adoramus, ita
Judaei econtra se in aliam formam male credendo
transmutant, dum in Deo unam personam adorant,
et duas alias refutant. Sed notandum est quod,
licet alio modo credant Christiani, et alio Judaei,
uterque tamen cultum unius habent Dei,

quia, quamvis de mysterio crucis aliud sentiat
Christianus et aliud Judaeus, ab utroque tamen
unus colitur Deus. Sed, quoniam in morte
Salvatoris unus innoxius, et alius est reus, non
immerito gaudere debet Christianus et lugere
Judaeus, ut ex bonae vel malae arboris fructu, pro
mysterio crucis, unus sit in gaudio, et alius in luctu.
Et bene quidem credentibus convenit et non credentibus,
ut et illi gaudere cum gaudentibus, et isti
debeant flere cum flentibus [(Rom. XII)]
, quoniam, ut
Apostolus dicit: Verbum crucis pereuntibus stultitia
est: his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei
est [(I Cor. 1)]
. Unde mirum non est quod, sicut in
credentibus risum illum in futuro videbitis, de quo
Veritas: Beati, (inquit), qui nunc fletis, quia ridebitis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.