PL 160, col. 962

De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne

[(Luc. VI)] ;
sic in incredulis risus ille quandoque videbitur,
de quo scriptum est: Risus dolore miscebitur [(Prov. XIV)]
.
Et ideo, ut nos gaudium illud
spiritale bonis semper meritis affectemus, de quo
Jacobus: Omne, inquit, gaudium existimate, fratres,
cum in varias tentationes incideritis [(Jac. I)]
,
orandum est ut per gratiam Divinitatis plenum illud
gaudium semper maneat in nobis, de quo Veritas
discipulis: Gaudium (inquit) vestrum nemo tollet a
vobis [(Joan. XXII)]
.
CAPUT XI. De comparatione Constantini et Helenae matris ejus.
Ergo cum aliquantulum jam sumus sententiae
prioris obliti, dum perfidiae Judaeorum justa ratione

conabamur obniti, dignum est ut, sicut in absconsione
ligni Dominici duritiam illorum satis sumus
experti, ita nunc ad Constantinum et Helenam pristina
debeamus oratione reverti. Ipse enim signi
coelestis instructus archisterio, primus omnium inquirendae
crucis ardebat desiderio, sed tamen nunc
bonae voluntatis affectum mater illius perduxit ad
effectum. Sciendum est namque quod, postquam per
bona opera oratio eorum facta est munda, in inquisitione
ligni salutaris ille factus est primus, et illa
secunda. Quia licet inveniendae crucis una duobus
esset intentio, filium tamen inquisitio, et matrem
nobilitavit inventio. Dum enim eidem inquisitioni
uterque operam dedit, lignum crucis filius inquisivit,
mater invenit, quae, dum pro eadem causa

terrarum coepit rimari profunda, inventione facta
est prima, et in inquisitione secunda. Unde licet
aeterno non incognitum sit Patri utrum majorem
reverentiam debeamus filio an matri; nos tamen in
ipso, qui semper vota respicit humilium, majoris
meriti credimus matrem esse quam filium. Sed tamen
aliquam reverentiam inde debemus utrique,
quod jam uterque eorum praemia sortitus est vitae:
quamvis, sicut stella ab stella differt claritate [(I
Cor. XV)]
, sic mater a filio meritorum differat enormitate.
Si enim gesta utriusque velimus pensare subtilius,
coram Deo majoris pretii creditur mater esse
quam filius; quia, postquam utrique coelesti reconciliati
sunt [Patri], in construendis ecclesiis Dei magna

cura filio, sed major inerat matri. Quamvis
enim filius multas ecclesias in Graecia construxisset
ac Roma, quibus in thesauris et allodiis multa regalia
contulit dona; mater tamen, ut adhuc diversa
sanctorum testantur martyria, multo plures ecclesias
in Galliis aedificavit ac Syria. Quapropter ecclesiae
in honorem ejus Deo ubique sacratae bene testantur
quanta coram Domino polleat sanctitate;
maxime cum bene sciat sola Divinitatis antiquae
scientia qualis aut quanta sit sanctitas ejus et magnificentia.
Unde, cum virtus sanctitatis ejus sit
tanta, ut merito inter alios sanctos et ipsa numeretur
sancta, mirum non est quod, sicut catalogus
sanctorum solet ubique testari, festivitas ejus a
nobis annua semper debet revolutione celebrari. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.