PL 160, col. 963
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
quoniam in eodem catalogo de filio ejus nulla est
mentio, sed magis memoria illius omnibus modis
inibi obliteratur silentio, ideo ut in regione vivorum
et ipse complaceat Deo, necesse est ut oratio fiat ab
Ecclesia ad Deum pro eo. Cum enim in praesentis
ecclesiae domicilio festivae solemnitatis officium matri
potius debeatur quam filio; ideo in agendis mortuorum
providendum est cunctis, ut memoriam filii
studeant habere cum defunctis. Proinde ad
reconciliandum nobis Deum Patrem, non jam
eumdem filium debemus orare, sed matrem, quatenus
ipsa suae sacratissimae intercessionis auxilio
coram Deo nobis suffragetur et filio. Quia enim
multa sunt mala quae fecimus, ideo nos et illum
studiosissime debemus ejusdem mulieris commendare
precibus, quamvis dubium non sit quin pro
filio suo eo studiosius oret mater ipsa, quae genuit,
quo idem filius non in vitiis, sed in virtute consenuit.
Et non immerito quidem nos et illum eidem
debemus commendare viduae, ut pro nobis et illo
Deum exorare velit assidue, maxime cum ad obsequium
suum inde nos magis possit habere spontaneos,
si cum eodem filio suo precibus suis domesticos
tueatur et extraneos. Quia enim sententia illa
rebus est magna, et verbis exigua, in qua dictum
est: Multum valet deprecatio justi assidua [(Jac. V)]
,
necesse est ut ipsa pro nobis et filio suo jam eo
supplicare dignetur humilius, quo justior enarratur
mater esse quam filius. Unde ut nobis et illi bene
sit in praesenti saeculo et in futuro, pro nobis et illo
Deum semper orare debemus in obscuro, quatenus
gratia quam electis suis hic praeparavit et ibi, nunquam
nobis possit deesse nec sibi. Adhuc etiam, ne
unquam animabus nostris desit requies, aut corporibus
quies, pro nobis et illo Deo supplicare debemus
per singulos dies, ut ipse, qui dives est in promissis,
et ditior in donis, secundum divitias gloriae
suae sibi misereatur et nobis. Sed quoniam
ipse post mortem suam diu fortasse jam luit, si
quod in eo peccatum ante mortem fuit, dignum est
ut pro nobis ipsis Deo semper eo propensiori supplicemus
oratione, quo jam ille fortassis est in requie,
et nos in labore. Et quoniam ipse futurae
quietis plenariam nondum habet perfectionem, sed
nobiscum potius meliorem adhuc sperat invenire resurrectionem,
orandum est nobis ut ipse qui per
sanguinem suum vivificae crucis voluit sanctificare
vexillum, ad perfectam requiem nos perducat quandoque
et illum. Sciendum est enim quia licet ille
talis ac tantus non sit ex imperfectione meritorum,
ut digne computari possit in numero sanctorum,
vere tamen et absque omni dubitatione partem habebit in consilio justorum et congregatione
[(Psal. CX)]
.
Et non immerito quidem, quia licet Philippus et
Caius, duo hi solummodo reges ante illum, Christianus
primus erat ex cunctis imperatoribus et