PL 160, col. 964
De laude et inventione sanctae crucis (Berengosus Trevirensis), J. P. Migne
regibus qui Romani orbis monarchiam studiosissime
divinis mancipavit legibus. Unde quoniam hujusmodi
operibus effugavit a se omnem potestatem
inimici, non immerito, etsi non sanctus, justus tamen
poterat dici; quoniam ad exemplum justi illius
Deo semper vivere cupivit, de quo scriptum est: Justus ex fide vivit
[(Galat. III)]
. Si quis enim in historiis
gesta illius diligentius quaerat, bene videbit
quod idem vir, etsi non sanctus, tamen justus erat;
quoniam exemplo justi illius vitiis erat infirmus, et
virtute robustus, de quo dicitur: In memoria aeterna
erit justus [(Psal. CXI)]
. Et quoniam mater ejus et
ipse virtutes habuerant mille, non immerito justa
fuit illa, justus et ille; sed justior illa. Unde mirum
non est quod, sicut filius typum justi illius in aeternum
habebit, de quo scriptum est: Justus ut palma
florebit [(Psal. XCI)]
; ita et mater diversarum virtutum
gratia formosa, non jam deformis ut spina,
sed pulchra videtur ut rosa. Sed licet pro diversa
qualitate meritorum rosae sint martyrum, etc., lilia
confessorum, tamen, quia per mortificationem vitiorum
corda eorum vitiis erant sterilia, et virtute generosa,
non immerito jam filius florebit ut palma,
et mater ut rosa. Adhuc etiam per antiquae Divinitatis
consilium filius ut oliva, et mater florebit ut lilium,
quoniam decurso jam vitae praesentis exsilio,
corona justitiae nec matri potest deesse nec filio. Et
non immerito tanta mercede sunt digni, quibus inventio
Dominici reservata est ligni; quamvis mater
cum filio tantae dilectionis foedus iniret, ut lignum
illud filius inquireret, et mater inveniret. Licet enim
ad inquirendum crucis Dominicae vexillum ille illam,
et illa incitaverit illum, uterque tamen quod
pium erat implevit, dum eamdem crucem filius
quaesivit, et mater invenit. Unde sciendum est quia,
si idem filius praemium inde debet habere condignum,
quod ipse Dominicae crucis primus inquisierat
lignum, multo majorem gloriam mater ipsa promeruit,
quae hodierna die lignum Dominicum nobis
eleganter aperuit. Et si gloria et honore digna est
illa, quae crucem invenit, multo magis honorandus
est ille, qui nos in cruce redemit, quoniam in eodem
ligno, quod illa nobis hodie revelare consuevit, opus
nostrae redemptionis ille dignanter implevit. Unde
quia pro honore illius quotidie vivificam adoramus
crucem, qui olim in cruce noctem in diem et tenebras
vertebat in lucem, orandum est nobis ut per gloriosam
ejusdem crucis sacratissimae virtutem, quandoque
nobis animarum requiem, et nunc corporum
dignetur donare salutem; quatenus per gratiam ipsius,
et tunc a poenis, et nunc liberari mereamur a
peccatis, quia in ara crucis seipsum obtulit Deo Patri
sacrificium, in odorem suavitatis, Jesus Christus
Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto
vivit et regnat in saecula saeculorum.
INCIPIT LIBER TERTIUS DE CONSTANTIO ET HELENA