PL 161, col. 49

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

quando, vel quibus de causis sint remittenda, paulo
latius est distinguendum.
Et prima quidem admonitio poenam non intentat,
si quis post eam non eat, sed preamium sibi acquiescentibus
pollicetur. Unde Dominus dicit in 2 Evangelio: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo [(Matth. XIX)]
.
Ecce lectio ista evangelica in voluntate
hominis perfectionem ponens non cogit, non minas
intentat; sicut nec illa quae spadones laudans, qui se
castraverunt propter regnum coelorum, subinfert: Qui potest capere, capiat
[(ibid.)]
. Attamen cum ad
perfectionem voto se quis astrinxerit, vel gradum,
quem nullus absque continentiae virtute ascendere
debet, ascenderit, jam sit necessarium et poenale,

si non teneatur, quod ante hanc ascensionem fuerat
voluntarium. Unde et Dominus dicit: Nemo mittens
manum suam ad aratrum, et retro aspiciens, aptus
est regno Dei [(Luc. IX)]
. Poterat enim ante Ascensionem
esse inferior, non tamen deterior; post Ascensionem
vero inferior est, et deterior. Haec de
admonitione.
Indulgentia vero (quantum nobis videtur) quia
meliora non eligit, remedium quidem habet, non
praemium; sed ab hoc si quis declinaverit, meretur
exitiale judicium. Verbi gratia: Scimus, sicut ab
Apostolo didicimus, humano generi propter vitandam
fornicationem indultum esse conjugium [(I Cor. VII)] .
cujus violator meretur aeternum (eodem Apostolo
testante) supplicium. Dicit enim: Fornicatores et

adulteros judicabit Deus [(Hebr. XIII)]
. Et hic gradus,
sicut de admonitione diximus, nullum cogit, nisi
cum qui se ei primitus alligaverit. Voluntarius enim
est, non necessarius. Alioquin transgressor esset,
quicunque uxorem non duceret. Postquam vero se
alligaverit, audiat Apostolum dicentem: Alligatus
es uxori? noli quaerere solutionem [(I Cor. VII)]
.
Idem quoque Apostolus cum de nuptiis loqueretur,
non dixit, mulier si nupserit, praemium meretur;
sed tantum dixit, non peccat, si nubat [(ibid.)]
. Ita
quoque si quis aliquem ad quotidiana jejunia
invitet, rem quidem remuneratione dignam acquiescenti
et perseveranti suadet; sed qui non acquieverit,
non fit seipso melior: sed licet maneat
faciente inferior, non fit tamen seipso pejor. Sed si

a voto ceciderit [exciderit], fit seipso inferior et
pejor. Si vero intra metas sobrietatis et mensae
frugalis se cohibuerit, summorum praemia non
assequitur; sed si ad comessationes et ebrietates
prolapsus fuerit, rem reprehensione et confusione
dignam fecisse perhibetur. Isti itaque duo status,
unus superior, alter inferior, qui ante votum sunt
voluntarii, post votum vero necessarii habent
modos et institutiones suas, quae observatae, sicut
jam dictum est, aliis remedium, aliis acquirunt
praemium, non observatae vero aeternum merentur
supplicium. In his itaque ante susceptionem est deliberandum,
post susceptionem vero perseverandum.
His ita breviter praelibatis, de praeceptione et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.