PL 161, col. 48
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
sacris institutionibus debitum pervenire intendat.
Unde dicit beatus Augustinus de disciplina ecclesiastica
tractans: « Habe charitatem, et fac quidquid
vis. Si corripis, corripe cum charitate. Si parcis,
parce cum charitate. » Sed in his adhibenda
est summa diligentia, et mundandus oculus cordis,
quatenus in puniendo, vel parcendo, sanandis morbis
charitas sincera subveniat, et nemo ibi venalium
medicorum more, quod suum est quaerat et propheticam
illam reprehensionem incurrat: Mortificabant
animas quae non moriebantur, et vivificabant animas
quae non vivebant [(Ezech. XIII)]
. Sicut enim ratio corporalis
medicinae vel depellere morbos, vel curare
vulnera salutem servare, vel augere intendit; nec
medicus contrarius sibi videtur esse, cum pro qualitate
vel quantitate aegritudinis, vel aegrotantis,
nunc mordentia, nunc mollientia aegrotanti medicamina
apponit; et nunc ferro secat, cui fomento subvenire
non poterat, et e converso ei nunc subvenit
fomento, quem ferro secare non audebat; ita spirituales
medici, doctores videlicet sanctae Ecclesiae,
nec a se, nec inter se dissentiunt, cum illicita
prohibent, necessaria jubent, summa suadent, venialia
indulgent: cum secundum duritiam cordis
delinquentium pro correctione eorum, vel cautela
caeterorum severas poenitentiae leges imponunt; vel
cum secundum devotionem dolentium et resurgere
volentium, considerata fragilitate vasis quod portant
indulgentiae malagma superponunt. Nam, qui indulgent,
majoribus morbis amovendis provident; et
qui illicita prohibent, a morte deterrent: qui vero
necessaria jubent, salutem cupiunt conservare; qui
autem suadent, salutem student augere. Hoc attendens
diligens lector intelliget unam faciem esse
eloquiorum sacrorum, cum distincte considerabit,
quid sit admonitio, quid sit praeceptum, quid prohibitio,
quid remissio; et haec nec se invicem impugnare,
nec a seipsis distare, sed omnibus sanitatis
remedium pro sua moderatione dispensare. Sed haec
singula quid ponderis habeant, quibusve conveniant,
quae sint remissibilia, quae irremissibilia, et