PL 161, col. 47

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

1 Excerptiones ecclesiasticarum regularum partim
ex epistolis Romanorum pontificum, partim ex
Gestis conciliorum catholicorum episcoporum, partim
ex tractatibus orthodoxorum Patrum, partim ex
institutionibus catholicorum regum, nonnullo labore
in unum corpus [opus] adunare curavi: ut
qui scripta illa, ex quibus ista excerpta sunt ad manum
habere non poterit, hinc saltem accipiat quod
ad commodum causae suae valere perspexerit. A fundamento
itaque Christianae religionis, id est fide inchoantes,
sic ea quae ad sacramenta ecclesiastica,
sic ea quae ad instruendos [instituendos] vel corrigendos
mores, sic ea quae ad quaeque negotia discutienda
vel definienda pertinent, sub generalibus titulis
distincta congessimus, ut non sit quaerenti necesse

totum volumen evolvere, sed tantum titulum
generalem suae quaestioni congruentem notare et ei
subjecta capitula sine interpolatione transcurrere.
In quo prudentem lectorem praemonere congruum
duximus ut, si forte quae legerit, non ad plenum
intellexerit, vel sibi invicem adversari existimaverit,
non statim reprehendat; sed quid secundum rigorem,
quid secundum moderationem, quid secundum
judicium, quid secundum misericordiam dicatur,
diligenter attendat: quae inter se dissentire non sentiebat,
qui dicebat: Misericordiam et judicium cantabo
tibi, Domine [(Psal. C)]
; et alibi: Universae viae
Domini, misericordia et veritas [(Psal. XXIV)]
. Habet
enim omnis ecclesiastica disciplina principaliter hanc
intentionem, vel omnem aedificationem adversus

scientiam Christi se erigentem destruere: vel aedificationem
Dei, fidei veritate, et morum honestate
constantem construere; vel eamdem si contaminata
fuerit, poenitentiae remediis emundare. Hujus aedificationis
magistra est charitas, quae saluti proximorum
consulens, id praecipit aliisifieri quod sibi quisque
vult ab aliis impendi. Quicunque ergo ecclesiasticus
doctor ecclesiasticas regulas ita interpretatur
aut moderatur, ut ad regnum charitatis cuncta
quae docuerit vel exposuerit, referat, nec peccat,
nec errat: cum saluti proximorum consulens, ad finem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.