PL 161, col. 51
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
alibi: Quotidie morior per vestram gratiam, fratres [(I Cor. XV)]
.
In his igitur, in quibus observatis
salus acquiritur vel in quibus neglectis mors indubitata
consequitur, nulla est admittenda dispensatio;
sed ita sunt omnia mandata, vel interdicta servanda,
sicut sunt aeterna lege sancita. In his vero
quae propter rigorem disciplinae, vel muniendam
salutem, posteriorum sanxit diligentia, si honesta vel
utilis sequatur compensatio, potest praecedere auctoritate
praesidentium diligenter deliberata dispensatio.
Multa enim talia in evangelica historia, in
Actibus apostolorum, in Gestis conciliorum et contigisse
legimus, et postmodum apostolicorum virorum
auctoritate roborata cognovimus. Assumamus
itaque primum exemplum de Evangelio. Dominus
quippe mittens discipulos ad praedicandum, interdixit
eis et peram et sacculum [(Luc. X)] . Et quia vita
Domini Jesu in terris disciplina est morum, instante
tempore passionis suae et peram reddit et sacculum [(Luc. XXII)] :
in seipso primo dans exemplum, quod
in hujusmodi traditionibus necessitati temporis
sit cedendum. Similiter Paulus, cum per Corinthios
se transiturum promisisset in Macedoniam [(Act. XX)] ,
et praesensisset hoc eis minime profuturum, 3
mutavit dispositionem suam, non tamen
sententiam. Unde se ita excusat dicens: Cum ergo
hoc voluissem, nunquid levitate usus sum? aut quod
cogito, secundum carnem cogito ut sit apud me, est,
et non? [(II Cor. I.)]
Non enim sententiam suam se
mutasse intelligebat, qui in veniendo ad eos, et non
veniendo, salutem eorum quaerebat. Unde et in sequentibus
dicit: Ego autem testem Deum invoco in
animam meam, quod parcens vobis ultra non veni
Corinthum. Secundum carnem quoque dispositionem
suam se mutasse non putabat, quoniam qui
secundum carnem cogitat, tunc non implet quod disponit,
quando personis majoribus defert, aut certe
lucris, aut apparatibus vincitur. Spiritualis autem
tunc dispositum non implet, quando consultius aliquid
pro salute eorum quibus prodesse vult, providet.
Per apostolos etiam communi sententia Hierosolymis
confirmatum est, et per Paulum et Barnabam
fratribus per Asiam destinatum, ne quisquam
ad fidem veniens, circumcisioni legis haberetur obnoxius
[(Act. XV)] .
Ipse etiam Apostolus ad Galatas
scribens [(Galat. V)] , ita dicit: Si circumcidamini,
Christus vobis nihil proderit [(Galat. II)]
. Et idem
Paulus cum Petro restitisset in faciem [(Act. XVI)] ,
quod simulationi quorumdam Judaeorum consensisset,
qui circumcisionem saluti putabant esse necessariam,
tamen necessitati temporis cedens, Timotheum
Lystris circumcidit, ut scandalum Judaeorum
ibi commorantium devitaret, ostendens actu quod
alibi de se testatur: Factus sum Judaeis tanquam
Judaeus, ut Judaeos lucrifacerem [(I Cor. IX)]
. Quod
dixisse intelligendum est, non astu mentientis, sed
affectu compatientis: cuique ita cupiens subvenire,
quemadmodum sibi subveniri voluisset, si ita affectus
esset. Multa quoque principes Ecclesiarum pro