PL 161, col. 52

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

tenore canonum districtius judicant, multa pro temporum
necessitate tolerant, multa pro personarum
utilitate, vel strage populorum vitanda dispensant.
Multa etiam a sanctis Patribus imminuta Scripturarum
testimoniis comprobantur. Sicut sanctae
Romanae Ecclesiae sanctus pontifex Leo neophytos ad
summum sacerdotium permisit ascendere, quos
Paulus publica praedicatione ab eodem officio studuit
removere [(I Tim. III)] . Sicut etiam Arianos, postquam
conversi fuerunt, legimus in suis officiis fuisse
susceptos. Inde etiam praetaxatus papa Leo de stabilitate
non mutandorum, et discretione temperandorum,
ita scribit Rustico episcopo Narbonensi: « Sicut
quaedam sunt, quae nulla ratione possunt convelli,
ita multa sunt quae aut pro necessitate temporum,

aut pro consideratione aetatum oportet temperari:
illa semper consideratione servata, ut in his
quae dubia fuerint, aut obscura, id noverimus sequendum,
quod nec praeceptis evangelicis contrarium,
nec decretis sanctorum Patrum inveniatur
adversum. » Unde et Augustinus in epistola ad Bonifacium:
« In hujusmodi causis ubi per graves dissensionum
scissuras non hujus aut illius hominis
est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum
est aliquid severitati, ut majoribus malis
sanandis, charitas sincera subveniat. » Idem in eadem
adversus haereticos: « Si, inquiunt, oportet, ut nos
extra Ecclesiam fuisse poeniteat, ut salvi esse possimus,
quomodo post istam poenitentiam apud vos
clerici, vel etiam episcopi, permanemus? Hoc non

fieret, quoniam revera (quod fatendum est) fieri non
deberet, nisi pacis ipsius compassione sanaretur. »
Sed sibi hoc dicant, et multo maxime humiliter doleant,
qui in tanta morte praecisionis jacent, ut isto
quodam vulnere matris Catholicae reviviscant. Cum
enim praecisus ramus inseritur, fit aliud vulnus
in arbore, quo possit recipi ut vivat, qui sine vita
radicis peribat. Sed cum receptus recipienti coaluerit,
et vigor consequitur et fructus; si autem non
coaluerit, ille quidem arescit, sed vita arboris permanebit.
Est enim et tale inserendi genus, ut nullo
praeciso ramo qui intus est, ille qui foris est inseratur:
non tamen nullo, sed vel levissimo arboris vulnere.
Ita ergo et isti cum ad radicem catholicam

veniunt, nec eis quamvis post erroris sui poenitentiam
honor clericatus aut episcopatus aufertur, sit
quidem aliquid tanquam in cortice arboris matris,
contra integritatem severitatis. Verumtamen quia
neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, ad
Dei misericordiam precibus fusis, coalescente insitorum
pace ramorum, charitas cooperit multitudinem
peccatorum. De hac eadem dispensatione corripiendorum
et temperandorum dicit idem Augustinus
in secundo libro contra epistolam Parmeniani, « Cum
quisque fratrum et Christianorum intus in Ecclesiae
societate constitutorum in aliquo tali peccato
fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur,
fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est. »
Infra idem: « Quando cujusquam crimen notum est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.