PL 161, col. 61
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
Domini sonitu facto de coelo, quasi ferretur flatus
vehemens, et linguis divisis velut ignis sedisse super
unumquemque eorum 8 sed tantummodo Spiritum
sanctum [(Act. II)] . Nec eamdem Trinitatem dixisse
de coelo: Tu es Filius meus [(Marc. I)]
, sive cum
baptizatus est a Joanne [(Matth. III)] , sive in monte
quando cum illo erant tres discipuli [(Matth. XVII)] ,
aut quando sonuit vox dicens: Et clarificavi, et
iterum clarificabo [(Joan. XII)]
; sed tantummodo
Patris vocem fuisse ad Filium factam. Quamvis
Pater et Filius et Spiritus sanctus sicut inseparabiles
sunt; ita inseparabiliter operentur. Nam, quo
intellectu homo Deum capit, qui ipsum intellectum
suum, quo eum vult capere, nondum capit? Si
autem hunc jam capit, attendat diligenter, nihil in
eo esse in sua natura melius, et videat utrum ibi
videat ulla lineamenta formarum, nitores colorum,
spatiosam granditatem, partium distantiam, molis
distensionem, aliquas per locorum intervalla motiones,
vel aliquid hujusmodi. Nihil istorum invenimus
certe in eo, quo in natura nostra nihil melius invenimus,
id est in nostro intellectu, quo sapientiam
capimus, quanto capaces sumus. Quod ergo non
invenimus in meliore nostro, non debemus in illo
quaerere quod longe melius est meliore nostro. Ut
sic intelligamus Deum, si possumus quantum possumus
sine qualitate bonum, sine quantitate magnum,
sine indigentia creatorem, sine situ praesentem,
sine habitu omnia continentem, sine loco ubique
totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui
mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem.
Quisquis Deum ita cogitat, et nondum potest omnimodo
invenire quid sit, pie tamen cavet quantum
potest aliquid de eo sentire quod non sit. Est tamen
sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur,
essentia quam Graeci οὐσίαν vocant.
CAP. 3. - Symbolum Ephesini concilii ducentorum episcoporum.
Credimus in unum Deum, Patrem, omnipotentem,
omnium visibilium et invisibilium Conditorem, et
in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei,
natum de Patre, unigenitum, hoc est de substantia
Patris: Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum
verum ex Deo vero, natum, non factum, ὁμούσιον
Patri, hoc est, unius cum Patre substantiae, per
quem omnia facta sunt in coelo et in terra: qui
propter nos homines, et propter nostram salutem
descendit, et incarnatus est, et homo factus passus
est, et resurgens tertia die, ascendit in coelos: inde
venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum
sanctum. Eos autem qui dicunt, erat tempus
quando non erat; et antequam nasceretur non erat;
et quia ex nullis existentibus factus est, aut ex alia
substantia vel essentia esse dicunt, aut τρεπτὸν,
hoc est convertibilem, seu commutabilem Dei
Filium: anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
Sequentes itaque omnium per omnia sanctorum
Patrum confessiones, quas loquente in eis sancto
Spiritu protulerunt, et intentioni, quae est in eorum