PL 161, col. 62

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

intellectibus, aequis vestigiis inhaerentes; atque iter
ambulantes regium, profitemur quod ipsum unigenitum
Dei Verbum, natum ex ipsa Patris essentia,
de Deo vero Deus verus; lumen de lumine, per
quem omnia facta sunt, sive in coelis, sive in terra,
salutis nostrae causa descendens ad exinanitionem
sese dignatus est inclinare. Natus autem et homo
factus, id est carnem de Virgine sancta suscipiens,
eamque propriam faciens, nativitatem nostram ex
vulva sustinuit homo de muliere procedens, non
quod erat abjiciens. Nam licet factus sit in assumptione
carnis et sanguinis; tamen servavit quod
erat. Deus scilicet natura et veritate persistens. Nec
carnem itaque dicimus in, naturam Deitatis esse
conversam, nec in substantiam carnis ineffabilem

Dei Verbi essentiam commutatam. Inconvertibilis
enim est incommutabilis, idemque ipse juxta Scripturas
jugiter permanens. Visus est autem et parvulus,
positus adhuc in cunabulis. Et in sinibus
Genitricis virginis constitutus universam creaturam
replebat, ut Deus genitori suo indivisus existens.
Quod divinum est enim, sine quantitate et sine
mole cognoscitur, nec ullis terminis continetur.
Unitum ergo carni verbum Dei, secundum substantiam
confitentes, unum adoramus Filium et Dominum
Jesum Christum, non seorsum ponentes et
determinantes hominem et Deum, velut invicem
sibi dignitatis et auctoritatis unitate conjunctum.
Hoc enim novitas vocis est, et aliud nihil. Nec
item Christum specialiter nominantes Deum Verbum

quod ex Deo est; nec alterum similiter Christum
qui specialiter de muliere natus est, sed unum
solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria
carne cognoscimus. Tunc enim juxta nos
unctus est, quamvis Spiritum ipse dignis contulerit;
et non ad mensuram, sicut beatus evangelista Joannes
asseruit [(Joan. III)] . Sed nec illud dicimus, quod
Dei verbum, velut in homine communi, qui de
sancta Virgine natus est, habitaverit, ne Deum homo
Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis
enim Verbum habitaverit in nobis, et dictum sit in
Christo habitare omnem plenitudinem Deitatis corporaliter [(Coloss. II)] :
tamen intelligimus Verbum
quod caro factum est, non sicut in sanctis habitare
dicitur; nec talem in ipso habitationem factam

definire tentabimus. Sed unitus juxta naturam, nec
in carnem penitus commutatus, talem sibi fecit
habitationem, qualem et anima hominis habere
creditur ad proprium corpus. Unus igitur est
Christus Filius et Dominus, non velut conjunctionem
quamlibet in unitatem. dignitatis et auctoritatis
hominis habens ad Deum. Non enim potest unire
naturas sola dignitatis aequalitas. Denique Petrus
et Joannes aequalis sunt ad alterutrum dignitatis,
propter quod et apostoli et sancti, discipuli esse
monstrantur. Verumtamen uterque non unus est.
Nec juxta collationem vel connexionem, modum
conjunctionis advertimus. Hoc enim ad unitatem
non sufficit naturalem, nec secundum participationis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.