PL 161, col. 63

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

effectum: sicut nos etiam adhaerentes Deo, unus
cum eo spiritus sumus [(I Cor. VI)] , imo potius
conjunctionis nomen evitamus, tanquam non existens
idoneum quod significet unitatis arcanum.
Sed neque Deum aut Dominum Christi, verbum
Dei Patris asserimus, ne iterum manifestius in duos
dividamus unum Christum Filium et Dominum, et
in crimen sacrilegii decidamus, Deum illi seipsum
facientes et Dominum. Unitus quippe, sicut superius
diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam,
Deus quidem est omnium et dominator universitatis:
verumtamen nec servus est sibi ipse nec dominus;
quia ineptum est, vel potius impium hoc sentire
vel dicere. Quamvis enim Deum suum Patrem dixerit,
cum Deus sit etiam ipse naturam et de illius

essentia, tamen nullatenus ignoramus quod manens
Deus homo quoque factus sit, qui sub Deo juxta debitara
legem naturae humanitatis existeret. Ipse vero
sibi 9 quomodo vel Deus poterit esse, vel Dominus?
Ergo sicut homo quantum decenter exinanitionis
mensurae congruit, sub Deo se nobiscum esse asseruit.
Hoc etiam modo sub lege factus est, quamvis
ipse promulgaverit legem, et legislator ut Deus
exstiterit. Cavemus de Christo dicere: Propter assumentem
veneror assumptum, et propter invisibilem
adoro visibilem. Horrendum vero super hoc
etiam illud dicere: Is qui susceptus est cum eo qui
suscepit connuncupatur Deus. Qui enim hoc dicit,
dividit iterum in duos Christos eum qui unus est,
hominem seorsum in parte, et Deum similiter in

parte constituens. Evidenter enim denegat unitatem,
secundum quam non alter cum altero coadoratur,
aut connuncupatur Deus, sed unus intelligitur Christus
Jesus Filius Dei unigenitus, una servitute cum
propria carne venerandus. Confitemur etiam quod
idem ipse qui ex Deo Patre natus est, Filius unigenitus
Deus, licet juxta naturam suam expers omnis
passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum
Scripturas carne passus sit. Et erat in crucifixo
corpore, propriae carnis impassibiliter ad se referens
passiones. Gratia enim Dei pro omnibus gustavit mortem
[(Hebr. II)]
, tradens proprium corpus,
quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio
mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret,
ac prius in sua carne primogenitus ex

mortuis [(Coloss. I)]
fieret, et primitiae dormientium [(I Cor. XV)]
,
viamque faceret humanae naturae ad
incorruptionis recursum: gratia Dei, sicut supradictum
est, pro omnibus gustavit mortem, et tertia
die resurgens exspoliavit infernum. Idcirco quamvis
dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum,
tamen intelligimus hominem factum Verbum
quod ex Deo est; et per ipsum mortis imperium
fuisse destructum. Veniet autem temporibus
praefinitis, sicut est unus Filius, et Dominus in
gloria Patris, ut judicet orbem terrarum in aequitate [(Psal. XCV)] ,
sicut Scriptura testatur. Necessario
igitur et hoc adjicimus. Annuntiantes enim secundum
carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.