PL 161, col. 72

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

quem pro nobis idem Deus effudit. De quo
beatus Paulus dicit in Actibus apostolorum: Attendite
vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus
sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam
acquisivit sanguine suo [(Act. XX)]
. In illis ergo sacrificiis
quid nobis esset donandum, figurate significabatur;
in hoc sacrificio quid nobis jam donatum sit,
evidenter ostenditur. In illis sacrificiis praenuntiabatur
Filius Dei, pro impiis occidendus, in
hoc autem pro impiis annuntiatur occisus. Testante
Apostolo, quia Christus, dum adhuc essemus
infirmi secundum tempus, pro impiis mortuus
est [(Rom. V)]
. Et, quia cum inimici essemus, reconciliati
sumus Deo, per mortem filii ejus [(ibid.)]
.
13 CAP. 20. - Verbum semper habet veram carnem.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Verbum
carnem factum, eamdem humanam carnem semper
veram habere, qua de Virgine Verbum Deus natus
est, qua crucifixus et mortuus est, qua resurrexit,
et in coelum ascendit, et in dextera Dei sedet, in qua
etiam venturus est judicare vivos et mortuos. Propter
quod ab angelis apostoli audierunt: Sic veniet,
quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [(Act. I)]
.
Et beatus Joannes ait: Ecce veniet cum nubibus, et
videbit eum omnis oculus, et qui cum crucifixerunt,
et videbit eum omnis tribus terrae [(Apoc. I)]
.
CAP. 21. - Ad cuncta creatura bona.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Trinitatem
Deum, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum
esse naturaliter summum atque incommutabile

bonum, et ab ipso creatas esse omnes naturas. Bonas
quidem, quia a summo bono factae sunt; sed
mutabiles, quia de nihilo factae sunt. Nullamque esse
malam naturam, quia omnis natura, in quantum natura
est, bona est. Sed quia in ea bonum et minui
et augeri potest, in tantum mala dicitur, in quantum
bonum ejus minuitur. Malum enim nihil aliud est,
nisi privatio boni. Unde constat geminum esse creaturae
rationalis malum, id est unum, quo voluntarie
ipsa deficit a summo bono creatore suo; alterum quo
invita punietur ignis aeterni supplicio. Illud passura
juste, quia hoc admisit injuste. Et quae ordinem in
se non servavit divinae institutionis, ordinem non
effugiet divinae ultionis.
CAP. 22. - Nihil praeter Deum ejusdem esse naturae.

Firmissime tene, et nullatenus dubites neque angelos,
neque quamlibet aliam creaturam ejusdem
naturae esse, cujus est secundum naturalem divinitatem
suam, summa Trinitas, qui est unus naturaliter
Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Ne
que enim unius naturae esse poterant, ille qui fecit,
et ea quae fecit.
CAP. 23. - De immutabili et mutabili.
Firmissime tene, et nullatenus dubites omnem
creaturam naturaliter mutabilem a Deo incommutabili
factam; nec tamen posse jam quamlibet angelorum
sanctorum creaturam in deterius commutari,
quia sic acceperunt aeternam beatitudinem, qua Deo
stabiliter perfruuntur, ut ea carere non possint. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.