PL 161, col. 73

Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne

hoc ipsum quod ab illo statu beatitudinis, in quo
sunt beati, mutari in deterius nullatenus possunt,
non eis naturaliter insitum; sed postquam creati
sunt, gratiae divinae largitate collatum. Si enim angeli
naturaliter incommutabiles fierent, nunquam
de eorum consortio diabolus et ejus angeli cecidissent.
CAP. 24. - De differentia rationalis et irrationalis.
Firmissime tene, et nullatenus dubites, in omni
creatura, quam spiritualem atque corpoream summa
Trinitas fecit, solos spiritus angelicos et humanos
intelligendi facultatem divinitus accepisse. Caeteros
vero spiritus brutorum animalium rationalem intelligentiam
non accepisse, et ob hoc omnino habere
non posse. Propter quod dicitur hominibus: Nolite

fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [(Psal. XXXI)]
.
Et ideo nec animas pecorum in homines,
nec animas hominum in pecora posse aliquando
transire.
CAP. 25. - De libero arbitrio.
Firmissime tene, et nullatenus dubites primos homines,
id est Adam et mulierem ejus, bonos et rectos,
et sine peccato creatos esse cum libero arbitrio,
quo possent si vellent, Deo semper humili et bona
voluntate servire atque obedire: quo arbitrio etiam
possent si vellent, propria voluntate peccare; eosque
non necessitate, sed propria voluntate peccasse; illoque
peccato sic in deterius mutatam humanam naturam,
ut non solum in ipsis primis hominibus per
peccatum mors obtineret regnum, sed etiam in omnes

homines transiret peccatum [(Rom. V)] , mortisque
dominium.
CAP. 26. - De originali peccato, ejusque remedio.
Firmissime tene, et nullatenus dubites omnem hominem
qui per concubitum viri et mulieris concipitur,
cum originali peccato nasci, impietati subditum,
mortique subjectum, et ob hoc natura irae filium
nasci, de quo dicit Apostolus: Eramus enim et
nos natura filii irae, sicut et caeteri [(Ephes. II)]
. A qua
ira nullus liberatur, nisi fide mediatoris Dei et hominum,
hominis Jesu Christi, qui sine peccato conceptus
sine peccato natus, sine peccato mortuus, peccatum
pro nobis factum est, id est sacrificium factus
est pro peccatis nostris. In Veteri quippe Testamento
peccata dicebantur sacrificia, quae pro peccatis offerebantur.

In quibus omnibus fuit significatio Christi,
quia ipse est agnus Dei, qui tollit peccata mundi [(Joan. I)]
.
CAP. 27. - De baptismo.
[(De cons., dist. 4, c. Firmissime.)] Firmissime tene,
et nullatenus dubites non solum homines jam ratione
utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris
matrum vivere incipiunt, et ibi moriuntur; sive
jam de matribus nati, sine sacramento sancti baptismatis,
quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni
supplicio sempiterno puniendos: quia, etsi peccatum
propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.