PL 161, col. 75
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
pro peccato quod originaliter trahunt,
agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum
baptisma, quandiu rationis aetas eorum capax esse
non potest, sufficere ad salutem.
CAP. 31. - De gratia poenitentiae.
Firmissime tene, et nullatenus dubites neminem
hic hominum posse poenitentiam agere, nisi quem
Deus illuminaverit, et gratuita miseratione converterit.
Apostolus enim dicit: Ne forte det Deus illis
poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant
a diaboli laqueis [(II Tim. II)]
.
CAP. 32. - De gratia obedientiae.
Firmissime tene, et nullatenus dubites posse quidem
hominem quem nec ignorantia litterarum, nec
aliqua prohibet imbecillitas, vel adversitas, verba
sancta legis et Evangelii sive legere, sive ex ore cujusquam
praedicatoris audire; sed divinis mandatis
obedire neminem posse, nisi quem Deus gratia sua
praevenerit; ut quod audit corpore etiam corde percipiat,
et accepta divinitus bona voluntate atque virtute,
mandata Dei facere et velit et possit. Neque
enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui
incrementum dat Deus [(I Cor. III)]
; quia etiam operatur
in nobis et velle, et perficere pro bona voluntate [(Philip. II)]
.
CAP. 33. - Deum incommutabiliter omnia nosse.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Deo incommutabili
non solum praeterita, sed etiam futura omnia
incommutabiliter esse notissima, cui dicitur: Qui occultorum es cognitor, qui scis omnia antequam
fiant
[(Dan. XIII)]
.
CAP. 34. - De scientia.
Firmissime tene, et nullatenus dubites Trinitatem
Deum incommutabilem, rerum omnium atque operum
tam suorum quam humanorum certissimum
cognitorem; et ante omnia saecula scire quibus esset
per fidem gratiam largiturus, sine qua nemo potuit
ab initio mundi, usque in finem a reatu peccati tam
originalis quam actualis absolvi. Quos enim Deus
praesciit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii
ejus [(Rom. VIII)]
.
CAP. 35. - De praedestinatione.
Firmissime tene, et nullatenus dubites omnes,
quos vasa misericordiae gratuita bonitate Deus fecit,
ante constitutionem mundi in adoptionem filiorum
Dei praedestinatos a Deo; neque perire posse aliquem
eorum quos Deus praedestinavit ad regnum coelorum;
nec quemquam eorum quos Deus non praedestinavit
ad vitam ulla posse ratione salvari. Praedestinatio
enim illa gratuita donationis est praeparatio,
qua nos Apostolus ait: praedestinatos in adoptionem
filiorum Dei per Jesum Christum in ipsum [(Ephes. I)]
.
CAP. 36. - Extra Ecclesiam non prodesse baptisma.
Firmissime tene, et nullatenus dubites sacramentum
baptismatis, non solum intra Ecclesiam catholicam,
sed etiam apud haereticos qui in nomine Patris
et Filii et Spiritus sancti baptizant, esse posse;
sed extra Ecclesiam catholicam prodesse non posse.