PL 161, col. 76
Decretum (Ivo Carnotensis), J. P. Migne
Imo, sicut intra Ecclesiam recte credentibus per
sacramentum baptismi conferri salutem; sic extra
Ecclesiam baptizatis, si ad Ecclesiam non redierint,
eodem baptismate cumulari perniciem. Tantum enim
valet ecclesiasticae societatis unitas ad salutem, ut
baptismo non salvetur, cui non ibi datur, ubi oportuit
ut detur. Inesse tamen homini baptismum etiam
extra Ecclesiam baptizato, sed ad judicium inesse
separato. Sed quia manifestum est ubicunque datum
fuerit hoc baptisma semel esse dandum, ideo etsi ab
haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti
fuerit datum, venerabiliter agnoscendum, et ob hoc
nullatenus iterandum. Salvator enim ait: Qui semel
lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet [(Joan. XIII)]
.
CAP. 37. - De eodem.
Firmissime tene, et nullatenus dubites omnem
extra Ecclesiam catholicam baptizatum participem
fieri non posse vitae aeternae, si ante finem vitae hujus
catholicae non fuerit redditus atque incorporatus
Ecclesiae. Quia si habeam, inquit Apostolus, omnem
fidem, et noverim omnia sacramenta, charitatem autem
non habeam, nihil sum [(I Cor. XIII)]
. Nam in diebus
diluvii, neminem legimus extra arcam potuisse
salvari [(Gen. VII)] .
CAP. 38. - De haereticis et schismaticis.
Firmissime tene, et nullatenus dubites non solum
omnes paganos, sed et omnes Judaeos, haereticos
atque schismaticos, qui extra Ecclesiam catholicam
finiunt vitam, in ignem aeternum ituros, qui paratus
est diabolo et angelis ejus.
CAP. 39. - De eodem.
Firmissime tene, et nullatenus dubites quemlibet
haereticum sive schismaticum, in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti baptizatum, si Ecclesiae catholicae
non fuerit aggregatus, quantascunque eleemosynas
fecerit, etsi pro Christi nomine etiam sanguinem
fuderit, nullatenus posse salvari. Omni enim
homini, qui Ecclesiae non tenet unitatem, neque baptismus,
neque eleemosyna quamlibet copiosa, neque
mors pro nomine Christi suscepta proficere
poterit ad salutem, quando in eo vel haeretica vel
schismatica pravitas perseverat, quae ducit ad
mortem.
CAP. 40. - De catholicis criminosis.
Firmissime tene, et nullatenus dubites non omnes
qui intra Ecclesiam catholicam baptizantur, accepturos
esse vitam aeternam, sed eos qui percepto baptismate
recte vivunt, id est qui se abstinuerunt a
vitiis et concupiscentiis carnis. Regnum enim coelorum
sicut infideles haeretici atque schismatici non
habebunt; sic catholici criminosi possidere non
poterunt.
CAP. 41. - De necessitate remissionis.
Firmissime tene, et nullatenus dubites etiam
justos atque sanctos homines, exceptis his qui baptizati
parvuli mortui sunt, sine peccato hic neminem
vivere posse; semperque omni homini esse necessarium,
et peccata sua usque in finem vitae praesentis