PL 162, col. 1050
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
et impium cui nullum incidere poterat terminale
remedium, quem multi susurrabant imbecillitati
luteae esse impossibilem et nimium. Litigabat enim
ejulatu incomparabili cum Deo, et totum se vovebat
pro sacrificio. Omnibus mitis et modestus,
sibi soli tantum inimicabatur, obstinatus et iniquus.
12.
Turbis adventantium (multae siquidem turbae
visendi gratia ad eum adventabant) jucundus erat et
alacer, affabilis et discretus, in ambiguis consultus,
in responsis promptus. Redolebat in eo quodammodo
odor divinae facundiae, nam rarus erat similis
eloquentiae. Unde factum est ut eo audito multi corda
sua percuterent, suisque pravis conversationibus
abrenuntiarent. Alii domum suam revertebantur,
praedicationibus ejus meliorati, alii secum demorari
cupiebant, ejusque famulatui deservire, et irremoti
consodales ei adhaerere rogitabant. Hujusmodi frequentias
ultroneus aufugeret, et solus delitesceret,
nisi propterea culpam metueret incurrere. Legerat
enim: Qui audit, dicat, veni [(Apoc. XXII, 17)]
. Incumbebat
igitur talentum sibi commissum distribuere,
quod Dominus a nuptiis veniens exigeret cum foenore.
Visum itaque est illi multos debere colligere, ipsisque
dare manducare, ne forte deficerent in via,
quidam enim ex iis de longinquo venerant. Vocati
autem sunt collecti illi, regulares, qui more
primitivae Ecclesiae vivere satagebant regulariter.
Factum est igitur examen illud advolans de mundi
lenocinio canonicorum congregatio. Praeerat
eis Robertus docens eos mellifico more apis prudentissimae.
Aedificarunt itaque commune domicilium,
et complexabantur diligenter monitoriis magisterium.
13.
Contigit in illis diebus ut Romanus pontifex
Urbanus secundus, urgente temporis necessitate,
in Gallias devenerit, et ad Andegavos declinaverit.
Audivit de Roberto; non enim abscondi debebat
tanta lucerna sub modio. Accersiri eum mandavit,
ejusque colloquium desideranter cupivit. Celebrare
ibi habuit solemne cujusdam ecclesiae dedicationem,
ad quam confluxisse putares totam orbis amplitudinem.
In tanto conventu Robertum loqui praecipit:
Et non insolitis mandat sermonibus uti.
14.
Locutus est ergo luculenter ad populum:
cujus verba valde domino papae complacuerunt
Intellexit etenim quod Spiritus sanctus os ejus
aperuerit. Imperat denique, et injungit ei praedicationis
officium, et aliquantulum renitenti ei
talis obedientiae commendat ministerium. Secundum