PL 162, col. 1049
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
ab infami laicorum ancillatu liberando, incestas
sacerdotum et laicorum copulationes dirimendo,
Simoniam penitus abhorrebat, omnibusque vitiis viriliter
resistebat.
10.
Elapso bis biennio reverendus pontifex gravi
corporis tactus molestia hominem exuit, et, ut creditur,
ad astra recessit, et Robertus inter orphanos
orphanus solus remansit, solus, inquam, quia probis
ejus actibus ipsi fratres invidebant, quorum invidentia
jam ei odium pepererat. Decrevit igitur secum
invidiae cedere, et juxta Magistri sui vocem, de civitate
in civitatem fugere [(Matth. X, 23)] : nolebat
etenim cuilibet esse in scandalum, quod non ignorabat
grande et grave piaculum. Venit igitur Andegavum,
ibique scholaribus incubuit studiis: nec
propterea tepebat a religione, siquidem divinae post
lectionem assistebat philosophiae; vitabat otiosus
esse, nunc orationi, nunc vero lectioni deditus. Destinans
itaque carnis illecebris austerius dominari,
subtus ad carnem indutus est loricam: qua veste
duobus usus est annis, antequam ad eremum processerit.
Ad eremum quippe postea processit, seque
totum contemplationi dedicavit. In biennio autem,
quo illa ferruginea veste carnem domabat, delicatis
desuper tegebatur pannis, oculis et favori hominum
se occultans, conspectui vero Dei se duntaxat
manifestans. Favorales siquidem in omni
vita sua despexit nugas, et quasi venenum, omne
blandiloquium aspernatus est. Cibis interdum raris
et vilibus utebatur, et interdum vigiliis occupabatur.
CAPUT II. B. Roberti in eremo austera vita, multi conversi, abbatiae de Rota fundatio, apostolici concionatoris praeclare obitum munus.
11.
Dies affuit, quo ad eremum diu concupitam,
ascito sibi quodam presbytero, mundo renuntians,
convolavit, divertit in silvam, hominum aspernatus
collegium, factus contubernalis bestiarum. Ibi
quantis inhumanitatibus in se totus saevierit, quot
et quantis crucibus se ipse mactaverit, quam diris
concussionibus sese extenuaverit, quis digne recenseat?
Nam praeter ea qua extrinseca videbantur, uti
pilis porcorum cilicium induere, barbam, sine aqua
radere, lectisternium praeter humum vix nosse, vinum
omnino cibosque lautos et saginatos nescire,
somnum permodicum, naturali fragilitate compellente,
raro capere; quidam intrinsecus in eo erat
conflictus, quidam mentis rugitus, quidam penetralium
singultus, quem autumare posses crudelem