PL 162, col. 1048
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
et morum sinceritas, suaque commendabat nobilitas:
qui, prout erat sanguine generosus, generosior
erat et meritis, et licet non multum litteratus, litteratos
tamen inhianter complexabatur. Spiritualis
siquidem in eo vigebat disciplina, ut quod ei sanguis
et caro non inspiraverant, divina ei luculenter
distillaret doctrina. Convocabat igitur aliunde, si
quos poterat, litteratos; quod hominum genus Britannia
tunc habebat rarissimum. Relatum est sciscitanti
de Roberto, et de ejus severitate et studio,
et dixerunt: « De quo loquimur, Robertus, domine,
tuus naturalis est, nam et Redonensis est tuisque
institutionibus satis accommodus; liberalibus siquidem
disciplinis apprime eruditus est, corpore vegetus,
et morum honestate compositus. » Evectione
praeparata venerandus pontifex dirigit Parisius, et
accersitum taliter alloquitur: « Vides, inquit, frater
charissime, quomodo sancta Redonensis Ecclesia
mater tua sine regimine vacillat, hoc praesertim
tempore, cum me pene laicum ei contigerit praeesse.
Esto igitur, quaeso, in responsis ecclesiasticis noster
interpres, audiam te, et loqueris in me. Poteris
procul dubio Dei populo prodesse, si zelum Dei habens,
volueris nobiscum aliquantulum militare. »
9.
Annuit Robertus loquentis obsecrationibus, et
jam sollicite occupabatur ecclesiasticis occupationibus
et necessitatibus. In omnibus agendis Deum ante
oculos habebat, in nullo desidiosus erat, turpis lucri
a se cupiditatem extricabat, et in singulis legaliter
sibimet imperabat. Episcopo suo per omnia fideliter
patrocinabatur; nam et ejus patrocinium episcopus,
licet patronus, non dedignabatur. Quatuor igitur annis
apud episcopum ita demoratus archipresbyter,
pacem inter discordes reformando, Ecclesias