PL 162, col. 1047

Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne

mater vero Orguendis nominabatur. Ipse denique
Robertus ab ipsa pueritia, maturis moribus inolescere
coepit; nec enim, ut assolet, juvenis aetatis
illius sequebatur lasciviam; sed nitidam, prout poterat,
amplexabatur castimoniam, et intrinsecus diligebat
munditiem. Fugientes litteras per orbem
persequi videbatur, quoniam ab annis infantilibus,
litterarum studiis, quas assequi non poterat, fuerat
deputatus. Perambulabat regiones et provincias irrequietus,
et in litterarum studiis non poterat non
esse sollicitus. Et quoniam Francia tum florebat in
scholaribus emolumentis copiosior, fines paternos,
tanquam exsul et fugitivus, exivit, Franciam adiit,
et urbem, quae Parisius dicitur, intravit, litterarum
disciplinam, quam unice sibi postulaverat,

pro voto commodam reperit, ibique assiduus lector
insidere coepit. Illis exercitiis totus desudabat, nec
ob id conversationis approbatae observantiam praetermittebat.
Inter conscholares quamdam modificatae
severitatis majestatem praetendebat, et quod de
se futurum erat, id quibusdam indiciis evidenter
significabat. Tunc temporis rex Philippus, regis
Henrici filius, Francorum colonias regebat, et Gregorius
septimus urbis Romae papatum tenebat.
Haec idcirco diximus, ut quibus temporibus Robertus
excreverit et studuerit, patenter insinuaverimus.
Reddebat etenim scholasticis, quod scholasticorum
erat, nec propterea se Dei servitio minus coaptabat.
Auspicabantur de eo jam aliquid, qui eum noverant,
quoniam intuebantur in eo magnum quiddam.

8.
Urbs interea Redonis suo destituta patrono,
ad Deum reconversa, praemissis precibus,
Silvestrum quemdam elegit in episcopum, quem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.