PL 162, col. 1046
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
rector inter nos otiosus esset? Quomodo dies sine
luce? quomodo ignis absque calore? eritne glacies
absque gelu, sol absque splendore? Et quoniam
nunquam et nusquam Deus esse potest otiosus; diebus
tamen nostris coram nobis operatus est manifestius,
dum venerabilem Robertum de Arbrissello
mundo dedit speculum, suffocatorem vitiorum, propagatorem
et educatorem virtutum, omnium desolatarum
et erronearum personarum solamen et praeambulum.
Iste siquidem Robertus solis orientalis
radius, lucifer irreverberatus, praedicator potestativus,
occidentalem orbis plagam irradiavit, et ignorantiae
tenebras ore potestativo defuscavit.
5.
Hujus admirabilem inter mortales conversationem
ego Baldricus Dolensium metropolitanus,
licet indignus, sanctimonialium Fontebraldensium
voluntatibus acquiescens, stylo, quamvis impolito,
mandandam promulgandamque suscepi, quatenus
saeculis futuris exemplorum illius odor redoleat, et
scholae Christianae doctrina ejus proficiat. Pluris
enim quaelibet rerum gestarum historia materies
erit quam lectionis series commendabit. Supersunt
plurima de Roberto, calamo celebriori referenda,
quibus mea multum obest imperitia; obest etiam,
quae ingenium meum obtundit, aetas annosa, et in
oblivionem versa senectus aemula. Non igitur doctrinae
litteratoriae suffultus adminiculis hoc opus aggredior,
quoniam duntaxat in Domino confido.
Sanctus igitur Spiritus obeditioni meae adminiculetur,
et domini Roberti mihi sanctitudo suffragetur.
Amen.
6.
De venerabili responsurus Roberto, Spiritum
sanctum suggestorem veritatis imploro, quatenus
quae huic rei digna sunt subministret, sine cujus
adjutorio ipsa dialecticorum loquacitas muta est, ipsa
philosophorum excogitatio obtusa est. Ut igitur
ipsius historiae fundamentum altius revolvamus,
qua patria, quibus parentibus processerit, et quibus
temporibus effloruerit, succincte tractemus, ut de
singulis veritati testimonium perhibeamus. Non
enim aberrare videbimur, si de ipsius origine primitus
disceptemus.
7.
Fuit igitur beatus, de quo loqui disposuimus,
Robertus, Christianae professionis cohaeres et filius,
et Britanniae minoris alumnus, quam provinciam decoravit
sacerdos, ex pago Rhedonensi oriundus,
villae, quae vulgo Arbrissellum nuncupatur, indigena
et colonus. Pater autem ipsius Damaliochus,