PL 162, col. 1045
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
multo libentius imitamur, quos pro nobis
supplicantibus intercessores confidimus. Virgilianum,
seu Tullianum stylum hoc nimirum opus expeteret.
Sarcinam grandem, et gravem imbecillitati
nostrae, domina Petronilla, imposuisti; cum me et
multa mundi fluctivagi inquietet procella, et
maxime minoris Britanniae, in qua cum scorpionibus
habito, bestialis, geminaque circumvallaverit ferocitas.
Denique quomodo coloratam legem scribendi
tenebit, quem nulla Sallustianae situlae stilla unquam
roravit? Rogo, quo ausu temerario, quo ore hiulco
Robertum virum sanctum et justum nominabo, multiplici
superonustus peccato? Ad ultimum quid dicam?
Schedulas mihi quasdam dedisti, quae prope
nihil de domino Roberto continebant, praeterquam
quod ipsum de Britannis nostris oriundum
referebant.
3.
Tamen cum recordor quod Deus etiam immeritis
suam praestat gratiam me audisse; et bruto
animali, asellae videlicet, humanae linguae officium
opificem summum ad horam praestitisse recolo me
legisse; non ambigo quin ille qui linguas infantium
facit disertas, illam mihi, non pro meis, sed
pro saepe nominandi Roberti meritis inspiret facundiam,
qui, et si voluerit, per plumbeam fistulam
meam aquam limpidissimam aetati successurae profuturam
diffundat. Attentabo igitur, sorores sanctissimae,
vestris orationibus, quibus me specialiter commendo,
coadjutus, de magistro nostro, pro quo continuo
suspiratis, modicum quid dicere, sed vereor,
ne errabundus viator in via deficiam. Quo in studio
si quid bene dixero, dono Dei, quaeso, deputate; si
secus, quod pertimesco, vel aetati nostrae decrepitae,
vel manui tremulae, vel meae socordiae, seu conversationi
meae in peccatis inveteratae tandem imputate.
Mementote tamen omnes homines, praeter unum,
peccatis obnoxios vixisse. Valete.
CAPUT PRIMUM B. Roberti ortus, studia, archipresbyteratus, publica scientiarum professio, paenitentiae.
4.
Gratias agamus Domino Deo nostro, qui huc
usque non destitit visitare nos, tanquam sol matutinus oriens ex alto
[(Luc. I)]
. Nec mirum, cum id ipsum
Veritas praedixerit, cum id ipsum ipse Jesus in haec
verba taliter promiserit: Ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi [(Matth. XXVIII, 20)]
.
Si autem nobiscum Deus est,
quomodo Emmanuel, quomodo omnium opifex et