PL 162, col. 1044

Commentarius praevius (Auctor incertus), J. P. Migne · Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne

decessit anno 1129, sed postea, ut utriusque nomini
macula inureretur, quae in contemptum totius ord.
ac publicae pietatis detrimentum redundaret; nisi
flagitiosi hominis mature retecta ac supressa fuisset
fallacia: quam Abaelardus merito « contumacem
epistolam » vocat, quod cum omnium sermonibus
ord. innocentia, fundatorisque sanctitas celebraretur,
obstinatione quadam malitiae, utrique impudenter
obtrectaret.

gens mendica, gens pupilla, indigebat matre. Tali,
inquam, mulieres, accepta pro Deo duntaxat paupertate,
sustentandae erant procuratrice. Tu autem bene
feceris, si te totam in earum procurationem extenderis;
si te oneri suscepto, tanquam jumentum immolaveris,

si te, velut omnium infimam autumaveris.
2.
Praedictus siquidem Robertus viam patrum
nostrorum ingressus est, et, ut creditur, exuta mortalitate,
immortalitatis stolam a Deo laureatus adeptus
est. Quid autem in hujus recordatione potissimum
sit flere, an gaudere, difficulter discerni potest,
cum flere pro absentia charissimi nostri nos
cogat humanitas; et quia pro nobis intercessurus ad
aulam Dei nostri evolavit Robertus noster, nos gaudere
jubeat securitas. Quia vero nondum alterum
horum praecipue faciendum novimus, ad utrumque
interim nos extendamus, et in utroque ad hoc usque
nos exerceamus, donec de lacrymarum convalle pedetentim
eruamur. Defleat igitur et defluat oculus
noster, quoniam bonus facundusque doctor et amicus

Dei a nobis recessit. Laetetur cor nostrum, quia
Robertus noster ab hujus mundi coenulento exsilic
ad incolatum nobis destinatum nos praecessit. Istius
conversationem, quoad in terris vixit, quam longe a
communi hominum conversatione remota fuit, Mater
charissima, parvitati nostrae describendam praecepisti,
quatenus litterarum tenori mandaretur, quo
utilitati humanae fragilitatis olim quoquo modo consuleretur.
Vestigia siquidem Patrum si scripta reperimus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.