PL 162, col. 1043

Commentarius praevius (Auctor incertus), J. P. Migne · Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne

bonorum suam consoletur infamiam: nec nisi
bonum odit, qui bonus esse non sustinet. » Haec
Abaelardus, aliaque contra scelesti hominis fraudes
ac fallacias, illud praecipue expendendum, quod
« epistolam confictam » scribat: quia non quocunque
modo ea composita sycophantia est, sed epistolae
forma et quia sub alieno nomine merito « conficta »
dicitur, non simpliciter scripta: ac fortassis
neque Roberto superstite, neque ipso Goffrido, qui

BALDRICUS, Dei gratia Dolensium sacerdos, licet
indignus, ancillae Christi PETRONILLAE, venerabili
monasterii Fontevraldensis abbatissae, omnibusque
ejusdem coenobii sanctimonialibus sub ejus regimine,

salutem.
1.
Nequaquam sine, te, imo ad erudiendum
te, quae sponsa Dei es, hujusmodi dictum opinor: Audi, filia,
et vide [(Ps. XLIV, 12)]
, etc. Audisti
siquidem, et re vera audisti vocem illius annuntiantis: Egredere de terra et de cognatione tua
[(Gen. XII,
1)]
. Egressa es de quibuslibet penatibus tuis, lares
paternos aufugisti, seductorias carnis illecebras,
quae tibi blandiebantur, abhorruisti, et ad Fontem
Euraldi venisti, ubi fontem uberem, fontem praedicationis,
fontem religionis invenisti, et hausisti, dominum
videlicet Robertum, nostris temporibus singularem
seminiverbum, doctorem illustrem et eximium,
verbis et operibus admirandum, virum extollendum
et imitandum. Hic aliquando sorores inter

demorata, et in sancta conversatione erudita, populum
tuum et domum patris tui oblita praevio Spiritu
sancto, domino cooperante Roberto, in abbatissam
promota es, quamvis thalamorum inquietudini prius
deservisses. Sanctae siquidem Ecclesiae necessitas et
utilitas institutiones humanas, nec immerito, frequenter
obnubilant. Inaltavit igitur Deus id solium
excelsum te, et genti suae, Paschali papa collaudante,
praefecit te. Tali nempe gens illa,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.