PL 162, col. 915
Chronicon Besuense (Joannes Bezuensis), J. P. Migne
tempore visus est tenuisse, reddiderit. Hic enim Erembertus
nobili erat ortus prosapia, secundum saeculi
dignitatem, sed propter intestina bella, quae
inter falsos christianos geruntur, pene ad nihilum
redactus erat, ita ut beneficium, unde agimus, vendere
vellet et manibus alienis tradere. Quod nos
agnoscentes, fratres videlicet sancti Petri Besuensis,
damnum esse arbitrantes, si alienis manibus
terram sancti venumdaret, ipsum advocantes in
nostro consilio, admonuimus eum non recte agentem
erga fidelitatem sancti Petri, verum ipsum pretium,
quod ab aliis cupiebat sibi tribui, nosmet persolveremus.
Quod et factum est. Nam ipse miles
adiens coenobium sancti Petri Besuensis, domno
Olgerio abbate praesente, et caeteris fratribus ejusdem
congregationis assumptis, sed et aliis quam plurimis
Deum timentibus clericis sive laicis adunatis,
in conventu ipsorum, ante altare principis apostolorum
Petri apostoli, reddidit ipse, et filius ejus Wido
nomine, accepto pretio centum solidorum, pro commutatione
terrae. Non habens omnino, neque ipse,
neque ullus haeredum ejus aliquam occasionem repetendi;
quod si repetere praesumpserit, anathematis
vinculo agnoscat se arceri, auctoritate Petri apostoli.
Beneficium vero, unde res agitur, diversis in
locis continetur. Nam in villa, Luco nomine, ibi
terminatur, dimidium mansum; nihilominus aliud
dimidium Vendovera villa; Tasnato unum mansum;
Genciniaco unum mansum; Cinciaco unum mansum.
Testes sunt hi quos adnotamus: Signum
Widonis decani. Sign. Hugonis praepositi. Sign.
Odolrici Belmontis, filii Hugonis comitis. Sign. Walterii.
Sign. Odilonis. Sign. Haymonis. Sign. Alerici.
Sign. Brunonis Camboni. Sign. Rainaldi. Sign. Rotmari.
Sign. Hervaei. Sign. Raineri. Sign. Otberti.
Sign. Umberti. Actum publice Besua in monasterio,
anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu-Christi
1043, regnante Henrico rege in Francia, Rotberto
fratre ejus Burgundiam imperante. »
Charta de Gibriaco.
« Ego in Dei nomine vocatus Higmarus, notum esse
volo cunctis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, et cunctis
meis parentibus, ac propinquis, praesentibus ac
futuris, quoniam sanctae religionis cultor eximius et
monasterii, quod Besuense vocatur, almiclavigeri
Petri sub nomine et honore dicatum, abbas nomine
Olgerius, cum pluribus suae ditionis monachis adiit
fundum nomine Gibriacum, situm in comitatu Oscarensi
mecum placitandi gratia, pro quibusdam querimoniis,
quas inibi contra eum eram habiturus.
« Considerans igitur praedicti abbatis et ejus coenobitarum
in Dei servitio innocentiae puritatem, et
per eos placare Deum mihi posse considerans, consultu
bonorum hominum, qui aderant, et praemaxime
Rotberti monachi, atque Otberti militis, necnon
Henrici sororii mei, pro Deo et animae meae, et
patris, et matris, atque omnium parentum meorum
requie beata, perdono omnem querelam, quam contra
praefatum abbatem, ejusque monachos habebam.