PL 162, col. 1052

Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne

cohabitatione sequestratus, a Condatensi
autem cella quasi duobus distabat milliariis, dioecesi
adjacens Pictavensi. Silvulam hanc, sive dumetum,
in quo Dei nova familia et novus exercitus habitaret
et laboraret, elegit, et dono a quibusdam possessoribus
accepit, et promiscuos Christianitatis tirones
illuc induxit.
17.
Fecerunt autem ibi pro tempore quaedam tuguriola,
quae duntaxat eos tuerentur ab intempestiva
aeris ingruentia. Oratorium etiam ibi quodlibet construxerant,
in quo Deus invocaretur, et hospitaretur
in medio castrorum suorum. Castrenses illi cum
Deo suo desiderabant singulariter confabulari ejusque
colloquio praeoptabant recreari. Inde procedebant ad
opera, ut de laboribus manuum suarum vivere possent,

et nunquam otiosi vivere praesumerent. Mulieres
tamen ab hominibus segregavit, et inter claustrum
eas velut damnavit, quas orationi deputavit;
homines vero laboribus mancipavit. Non sine discretione
id agere videbatur, quia sexum teneriorem
et imbecilliorem commendabat psalmodiae, et
theoriae; fortiorem autem applicabat exercitiis vitae
actualis. Laici et clerici mistim ambulabant; excepto
quod clerici psallebant, et missas celebrabant,
laici laborem spontanei subibant. Omnibus silentium
certis temporibus indicebatur. Blande respondere,
et non jurare jubebantur, et omnes amore fraterno
conglutinabantur. Nulla inter eos amaritudo, nulla
invidentia, discordia nulla. Flexo collo, demisso vultu
incedebant, garrulitatem vitabant, vaniloquium

nesciebant. Haec erat subditorum conventio, erat ea
lex, sub qua militabant. Praelatum suum Magistrum
tantummodo vocabant, nam neque dominus, neque
abbas vocitari volebat.
18.
Longo tempore non jumento cuilibet insedit,
nec vinum, nec cibos saporosos gustavit. Ipse semper
nudis pedibus incedebat, et tunicas et saccum
asperiores induebat, quousque consilio sacerdotum,
corpore jam fatiscente, calceatus jumentum ascendit,
et corpusculo parumper indulsit, non ut delectaretur,
sed ut ad laborem quoquo modo confortaretur;
curam enim carnis facere cavebat in desideriis [(Rom. XIII)] .
Jejunia saepe continuavit, orans
frequenter pernoctavit, membra sua diuturna maceravit

inedia, et nulla quemque exasperavit molestia.
Hypocrisim a se funditus exstirpabat, facie hilaris
et jucundus, simplex et blandus in respondendo, copiosus
in distribuendo, sibi modicum, fratribus et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.