PL 162, col. 1053
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
sororibus indulgebat multum. In sermocinando contra
peccatores videbatur invectivus, peccati vero
desertores affectu paterno consolabatur: unde accidit
ut multi publicani et publicanae ipsi adhaeserint,
atque toto posse obedierint. Nullum siquidem remittebat
errabundum, sed tandem in sinu suo poenitentem
confovebat collocatum. Sermo ejus non
poterat esse non efficax, quia, ut ita dixerim, omnibus
omnia erat; poenitentibus lenis, austerus vitiosis,
lugentibus blandus et facilis, virga irreverentium,
baculus senum et vacillantium, pectore gemebundus,
oculo madidus, consilio serenus. Hunc
profecto dixerim, habitaculum Jesu Christi, templum
et organum Spiritus sancti, responsalem et
vicarium Altissimi.
19.
Ipsius delibutum sermonibus, intantum peccatis
abrenuntiantium crevit examen, ut numerus
pene fuerit innumerus: quos alio nolebat censeri
vocabulo, nisi pauperes Christi. Multi confluebant
homines cujuslibet conditionis; conveniebant mulieres,
pauperes et nobiles, viduae et virgines, senes
et adolescentes, meretrices et masculorum aspernatrices.
Nec jam innumeram copiositatem praeparata
capiebant tuguriola, imo capacioribus tirunculi
Christi indigebant mansionibus. Cui omnia suppeditavit
stipendia, qui filios Israel in deserto sua saporifera
pavit affluentia. Hanc quoque suam familiolam
inopem et mendicam, et in his cibario suo sustentavit
frutetis, cum ibi necdum araverint, necdum
severint, necdum messuerint. Inspiravit etenim
Deus omnium omnibus indigenis circum habitantibus,
quatenus quotidianum eis miserint edulium,
quotidianum eis praeparaverint epulum, necdum quidem
sine Deo poterat fieri, qui continuabat circumsitis
colonis voluntatem panes dirigendi. Cum gratiarum
actione suscipiebatur quidquid erat, et gratiarum
actione laudabatur Deus cum quid deerat. In
neutram partem ingrati esse volebant, quia de praesentibus
gratias gaudenter actitabant, futura certiores
et spe robusti exspectabant, sumebant copiam,
et sine murmure sustinebant inopiam, in utroque
vero benedictus Deus. Ad cibos exquirendos exibat
Robertus, mater apis, apis prudentissima, et cum
omnibus confabulabatur, et Dei familiae non jam solum
mittebantur pulmentaria, sed ad nuditatem
suam protegendam indumentorum quaelibet donaria,
et habitationes construendas largiebantur munera.
Omnibus una voluntas, omnibus indeficiens facultas,
mittentium augmentari videbatur pecunia, cum