PL 162, col. 1054
Vita (Baldricus Dolensis), J. P. Migne
propter hoc nulla mittentes afficerentur penuria.
Adventabant principes et populi, novam Dei familiam
pro parcimonia regulari marcidam et pallidam
visitaturi. Nec recedebant jejuni, cum ibi verbum
aedificationis prius audirent, panemque charitativum
pro communione gustarent.
CAPUT IV. Varia coenobia a B. Roberto aedificata, alia: ejus pietas, miracula, obitus.
20.
Jam igitur parietibus oratorii dilatandis et
inaltandis instabatur, dabantur sumptus copiosi, offerebantur
usus necessarii, claustra et claustra praeparabantur;
nec tamen tria vel quatuor tantis mulierum
collegiis suffecerunt. Divisi sunt homines a
mulieribus, et seorsum, in locis remotioribus, praeparatae
sunt eis domus, et domus. Mulieres iterum
segregavit sagax magister ab invicem, et rursus
per cellas et cuneos distinxit eas, catervatim collocavit
illos et illas, quoniam alteruter numerus
in simplicitatem extendebatur. In claustro majori
plusquam trecentas insimul locavit: alias
vel centenas, vel sexagenas, vel per alterius quantitatis
turmas commendavit, alibi plus, alibi minus;
nec non et homines per discretos delegavit manipulos.
21.
Operariis autem assistere nec volebat, nec poterat,
quia nationibus multis praedicare habebat.
Constituit igitur ex sororibus unam responsis et operibus
assistricem et magistram, Hersendis nomine,
quae, spreta sua qua praelucebat nobilitate, choris feminarum
adhaeserat, imo prior conversa fuerat. Vivebat
autem Hersendis et magnae religionis et magni
pariter consilii. Huic autem Hersendi conjunxit et
Petronillam procurationis mansionariae gnaram,
quam ipse Robertus postea elegit in abbatissam; nam
Hersendis jam ad superos recesserat. Has itaque duas
feminas quoniam cognoverat prudentes et industrias
et magnae cautelae personas, aliis, ut dictum est praefecerat
sororibus. De his autem hactenus. Dominus
vero Robertus nunquam vel a praedicatione, vel ab
oratione quibuslibet occasiunculis avulsus est, sed
strenuitati totus deditus, finitimas et longinquas circumcursabat
regiones. Erat autem acceptus regibus,
episcopis, et principibus, clericis, et quibuslibet popularibus.
22.
Mittebant in pauperrimi Fontebraldensis coenobii
gazophilacium reges et consules larga donaria.
Dabant principes, et pene omnes, quae videbantur
necessaria. Alii sua dabant praedia, et singuli