PL 162, col. 1063
Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
habitacula in diversis provinciis, cooperante
Deo, aedificaverat, in quibus sanctimonialium cohortes,
divina religione in Fontevraldensi claustro probatas,
juxta locorum competentiam includebat, atque
ad earum servitium aliquos ex fratribus nostris
destinabat. Haec autem erat praeterea illius inflexibilis
consuetudo, ut ubicunque coenobia sanctimonialibus
suis aedificare fecerat, in honorem S. Mariae
semper virginis ea construeret. Et quia S. Joannes
evangelista eidem Virgini, praecipiente Christo,
quoadusque corporaliter in mundo conversata est,
devotus magister diligenter servivit, decrevit
vir prudens ut fratrum oratoria in ejus venerationem
dedicarentur; quod non sine divina inspiratione
factum fuisse existimo, ut quem videlicet
exemplum serviendi sponsis Christi fratres haberent,
eumdem suorum oratoriorum patronum esse
gauderent. Nec tamen talia dico, quod velim nostrum
servitium equiparare delectabili Joannis obsequio,
credens procul dubio quod ea excellentissima
Virgo juxta filium suum in coelo posita, sola est
sine exemplo.
12.
Illa vero habitacula, in quibus vir memorabilis
oves Dominicas cum consilio adjacentium pontificum
includebat, more boni pastoris frequenter
visitabat, ut si aliquando, diabolica suasione, aliqua
vitiorum fomenta pullullarent, ea pro posse suo
radicitus exstirparet. Contigit autem ut daretur ei
quidam desertus locus inter Galliam, concedente
Ludovico Francorum rege, qui nunc usque Alta
Brugeria vulgariter nuncupatur. Despiciebat
revera intra castella, vel vicos, conventus suae sanctae
religionis habere, nimirum aperte cognoscens
proposito sanctae religionis talia nocere. Aedificato
vero loco, infra paucos annos, de quo nobis sermo
est, misit ante se ad eumdem locum per Petronillam
abbatissam nostram, quam ipse elegerat, aliquas
ex sororibus nostris, propter quas maxime locus
aedificatus fuerat; quas idem vir vitae venerabilis
usque studiose sine mora subsecutus est.
13.
Quadam die in territorio Carnotensi ad vicum
Bonaevallis, in quo quaedam monachorum abbatia
erat, hospitalitatis gratia convenerunt, eodem
tempore qno Carnotensium episcopatum regebat
Yvo, qui adeo pro quibusdam causis cum Bernardo
hujus Bonaevallis abbate discordatus fuerat,
ut propemodum irreconciliabilis esset eorum discordia;
nam multae religiosae personae eos multoties
pacificare tentaverant, nec tamen inter illos pacem
reformare convalescebant. Postquam vero pius