PL 162, col. 1064

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

magister tantam discordiam invitus audivit; discordantibus
illis valde condoluit, atque qualiter eos pacificare
posset, apud se cogitare coepit. Praemisit
ergo ante se per Angardim religiosam monacham,
quae Fontis Ebraldi tunc priorissa erat, sanctimoniales
suas ad locum destinatum; ipse vero consociato
sibi Bernardo abbate religioso, atque Petronilla
abbatissa sua, propter praedictae discordiae
reconciliationem festinat, accurrit Carnotum. Dolebat
etenim vir pacificus magistros Ecclesiae, detestandae
dissensionis libertati infideliter subjacere, et
ut verum fatear, postquam prudens concionator
charitate conductus Carnotum advenit, licet multum
laboravit, non solum tamen illam daemoniacam
discordiam funditus dissipavit, verum etiam, quod

multi jam incredibile suspicabantur, in antiquam
amicitiam illos restituit.
14.
Pace vero inter magistros Ecclesiae sanctae reformata,
appropinquante Dominica Nativitate, supradictus
discordiae mediator ad Altae-Brugeriae locum,
de quo paulo ante mentionem fecimus, perrexit;
ibique Dominicam Nativitatem cum dilectis
sibi filiabus, quas non longe ante ad eumdem locum
per Angardim transmiserat, celebrans, in jejuniis
assiduus, in orationibus praecipuus, in lectione insatiabilis,
pernox in vigiliis, superabundans in lacrymis,
in doctrina admirabilis, quot modis semet
pro Dei in ara cordis immolaverit, vel quem fructum
in domesticis suis, sive in confluentibus ad eum turbis,
Domino acquisierit, nunc usque, ut reor, caeteris

mortalibus manet incognitum.
15.
Peracta denique in eodem loco cum summa
reverentia, Dominicae Incarnationis praeclara festivitate;
dispositaque interius et exterius ejusdem loci
Dominici ovilis societate, iterum Carnotum rogatus
advenit. Defunctus quippe jam fuerat Carnotensis
antistes, quem superius praenotavimus, et in loco
ejus, communi clericorum electione, alius inthronizatus.
Tanta autem seditio inter clericatum et comitem
illius civitatis versabatur, ut etiam nonnulli
canonicorum amissis facultatibus suis, jussu comitis
membratim trucidari timerent. Convenerant hujus
rei gratia Carnotum nonnullae potentes personae.
Convenit denique abbas Bernardus bonorum

omnium memoria dignus, cujus laus usque hodie
per omnes Galliae Ecclesias. Sed omnino inutiliter;
nec illam dissensionem jam sedare poterant, imo
instigante omnium bonorum hoste, quotidie augmentabatur.
Depraedatus etenim jam fuerat ejusdem
urbis princeps canonicorum domos, eosque in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.