PL 162, col. 1065

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

claustro suo incluserat: et, quod dictu quoque
nefas est, praeclarum illum virum, Gaufridum nomine,
quem clerici in loco defuncti in pontificalem
cathedram canonice inthronizaverunt, ab urbe fugaverat.
16.
Sed quid moror? Jam canonicis ipsis sola
spes post Deum in nostro Roberto restabat: unde
factum est ut missis legationibus suis praestantiam
illius cum omni supplicatione postularent. Noverant
sane canonici quia tantam gratiam dederat Deus
viro, de quo loquimur, ut quod aliis impossibile penitus
erat, hoc per illum ille, cui omnia possibilia
sunt, operari dignaretur. Ille autem maxima infirmitate
detentus, cum interrogatus foret utrum Carnotum
venire posset, omnia sibi possibilia esse usque

ad mortem, respondit. Quo veniente, quam vere
Dei famulus fuerit, etsi taceat lingua nostra, exitus
tamen gestae rei aperte manifestat. Tantam namque
gratiam Dominus ei contulerat, ut eum non tantum
religiosi quique venerarentur, sed etiam reges et
principes ejus imperio libentissime obsequerentur.
Dignum quippe erat ut creatura diligeret illum,
quem a Creatore diligi per operum indicia non dubitabat.
Hic ad utrosque secundum sapientiam sibi a
Deo tributam loquens cooperante gratia Dei, totam
illam machinationem diabolicam a fundo exstirpavit.
Nam per ejus monitum, praedictae urbis comes
clericis universa quae abstulerat, reddidit, et Gaufridum
illum, qui ad episcopatus regimen canonice
electus fuerat, ejus electioni acquiescens, ad

urbem redire concessit, atque (quod dictu quoque
delectabile est), in anteriorem familiaritatem canonice
copulavit. Credo namque quia hoc mortiferum
homicidium per dilectum sibi Robertum ob hoc Dominus
exstinguere volebat, quatenus nescientibus
fieret cognitum, quanti meriti Robertus noster apud
eum foret. Quae vero, vel quanta beneficia saepedictae
civitati in illis diebus per servum suum dignatus
sit Dominus praestare, meae non est possibilitatis
indagare. Hoc tamen referre juvat, quia Simoniaca
haeresis, quae Carnotensem canonicorum basilicam
diutissime foedaverat, concedente Gaufrido episcopo,
cujus vita nostra quoque aetate suavissime redolet,
atque concedentibus a majore usque ad minimum

ejusdem coenobii canonicis, in perpetua damnatione
per Robertum nostrum exstincta est. Et ut haec pestis
exsecrabilis in eadem Ecclesia in sempiternum
omnino damnaretur, votum quod fecerunt, juramento
firmaverunt.
CAPUT IV Captivi visitati a B. Roberto, latrones benignitate deliniti, Ursani et in Dolensi abbatia gesta.
17.
Carnotensibus itaque pacificatis, fidelis verbi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.