PL 162, col. 1066
Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
Domini dispensator Carnotensem urbem, nunquam
ad eam postea remeaturus, reliquit, conjunctoque
sibi Bernardo Tyronii abbate venerabili, cujus societas
semper sibi gratissima fuerat, ad castellum,
quod populariter Blesis dicitur, ambo insimul
pervenerunt. In eodem vero castello Guillelmus
Nivernensis religiosus comes incarceratus tenebatur,
eo quod Ludovici regis Franciae partes pro pace tenenda
adversus Carnoti comitem ipso fueretur. Hic
etiam Guillelmus exigentibus vitae suae meritis utrique
charus habebatur. Apparet profecto quantae honorificabilis
tunc dignitatis consul ille fuerit, quem
visitare in carcere duae istae columnae Ecclesiae sanctae
veniebant. Qui adeo confortatus fuisse narratur,
ut diceret: Quis non gaudeat se diu incarcerari, ut
a talibus viris possit visitari? Haec idcirco dixerim,
ut ostenderem quod Robertus noster non segnitiei
vacabat, sed modo juxta evangelicum praeceptum
incarceratos visitabat, modo et discordantes ad pacem
revocabat. Visitato itaque sibi dilecto comite,
atque plusquam carceralis poena exigebat, confortato,
duo illi visitatores nunquam posthac in vita
sese visuri, inseparabiliter, ut ita dicam, sunt separati;
inseparabiliter namque separati sunt, quia
quos charitas jungit, terrarum intercapedo non dividit.
Perfecte etenim charitatis indissolubile est
vinculum, quoniam, ut B. Augustinus dicit: « Charitas,
quae dividi potest, nunquam vera fuit. » O si
possent modo cognoscere isti, quod se deinceps in
hac mortali carne non viderent! Credo plane quia
aut vix, aut nunquam viventes in carne a se recederent,
praesertim si obitum suum tam propinquum
esse cognoscerent
18.
Abbas autem Bernardus tunc ad propria repedavit.
Pastor vero noster ad Bituricensem provinciam,
talentum sibi creditum multipliciter dispensando,
iter suum direxit. Nimirum sciebat vir providus
quia quantoscunque aliquis suo aedificaverit
exemplo; pro tot tantisque, in die judicii, retributionis
mercedem accipiet a Domino. Sicut enim
fertile apiastrum examina sua circumquaquae dispergit;
sic piissimus Pater noster melliflua sanctimonialium
agmina ex Fontevraldensi claustro aliis
locis dispertiebat. Ex hoc itaque venerabilium apum
mystico apiastro, olim Bituricensi pago quamplurimas
sororum nostrarum distribuerat, et in loco,
qui Ursanus a populo dicitur, praeparato primum
ligneo claustro, locaverat, quarum etiam amore
easdem partes catechizando sine dubio nunc visitare
parabat
19.
Sed si unum quod ei in itinere contigit, recitare
volumus, quantae patientiae, quantaeque sanctitatis
ipse fuerit, successoribus nostris manifeste