PL 162, col. 1071
Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne
dicam epilogando, se servum inutilem fuisse per
omnia plangebat ejulando. Postquam autem innumerabiliter
se ipsum accusavit, accepta poenitentia,
nihil de propriis meritis praesumens, sed misericordiam
assidue deprecando, Dominicum corpus accepit.
Audiant hic, qui corpus Dominicum ad damnationem
suam indiscrete accipere audent: ut vel
sua peccata per sanctam poenitentiam, dum licet,
deleant; vel certe si noluerint, tam admirabile sacramentum
indigne suscipere vereantur. Aperte
enim clamat Apostolus, quia Qui manducat et bibit
indigne, etc.
[(I Cor. XI, 19)]
. Si enim tantus ac talis
vir tam timide sacrosanctum corpus Dominicum accepit,
multo magis nos peccatores, tremebundi atque
flebiles accedere debemus: qui etiamsi multum
profecerimus, finem nostrum ejus pretio coaequare
non audemus.
28.
Praetereunte autem secunda feria, quia non
dubitabat vir bonus exitum suum propinquum esse,
voluit omnia sanctae Ecclesiae sacramenta, utpote
Christianissimus, in se suscipere. Petiit ergo devote
tertia feria, ut benedicto oleo ungeretur: credens
profecto apostoli Jacobi verbis (V, 15), quod scilicet
per hujus operationem mysterii peccata hominibus
dimittuntur. Unctus autem salutifero unguento, iterum
munivit sese non sine interno gemitu, corpore
Dominico: nec tantummodo his duobus diebus eucharistia
Christi semet munivit, sed etiam omnibus
diebus, quibus in ipsa infirmitate jacuit. Sed quis
poterit narrare qualiter, vel quibus modis ante corpus
Domini se semper studuit accusare? Fatentur illi,
qui ibi esse meruerunt, quia an unquam ante corpus
Dominicum se plus accusaverit, omnino nesciunt.
Nullus est, nullus enim praedo, nullus denique
sic se accusabat latro; cum enim scriptum sit: Justus
in primis accusator est sui [(Prov. XVIII, 17)]
; patet
profecto quod ipse justus fuerit, qui, quamvis
singulari conversatione vixisset, tamen se tam multipliciter accusavit.
CAPUT VI. Sepultura a B. Roberto expetita in Fonte Ebraldi.
29.
Eadem vero tempestate Leodegarius, vir vita
floridus et aetate, Bituricensis dioecesis archiepiscopatum
tenebat, quem, nisi fallor, inseparabilis dilectio
magistro Roberto conglutinabat: tanto namque,
ut reor, amore invicem conjungebantur, ut
quod unus vellet, alius vix denegaret. De hoc siquidem
Leodegario multa virtutum praeconia possem
referre: sed quoniam adhuc inter innumeras
hujus exsilii procellas, in incerto navigat, ipsa humana
ignorantia, velim nolim, cogit me tacere. Nec
enim omnis qui coeperit, sed qui ad finem usque perseveraverit,
hic salvus erit. Huic itaque felicis memoriae
Robertus nuntium quemdam transmisit, et
ut eum visitare dignaretur, deprecando mandaverat.