PL 162, col. 1072

Vita altera (Andreas Fontis Ebraldi), J. P. Migne

Ille vero audita ejus infirmitate festinat devotus
eum visitare. Postquam autem advenit, villu
lam ipsam suis famulis die ac nocte caute custodire
praecepit: timebat namque tanto patrono viduari,
et ideo praecipiebat ipsam villulam solerter observari.
Non solum Bituricensis archiepiscopus Robertum
nostrum tunc visitavit, sed etiam nonnulli
principes illius terrae eum curiose visitatum venere.
Similiter autem et ipsi Ursani villam suam custodibus
studiose munierunt, dicentes se esse beatos, si
tanto mererentur decorari patrono. Quotquot autem
eum visitare veniebant, ab eo utique consolationis
bravium accipiebant. Nam licet infirmus esset in
corpore, studebat tamen ex more suo, circumstantibus
populis salutifera praedicationis monita impendere.

30.
Interea vero nuntius, qui transmissus fuerat
post abbatissam, ad Podiam usque pervenit:
ibique eam reperiens, et cur eam sequeretur, aperiens
continuo protulit, et ut velociter reverteretur
ad Ursanum, commonuit. Illa vero, atque Angardis
quae cum ea erat, tam tristi territae nuntio, moram
habere in eundo nesciverunt, sed ante diem a Podia
moventur. Tandem miserae atque flebiles Ursanum
venerunt. Venientes autem ante incolumem infirmum,
exclamavit Petronilla, et ait: « Heu, bone
magister! jam nullum bonum nobis amodo facies. »
Angardis vero quae cum ea venerat, pie increpabat
eam, dicens: « Desine, bona femina, talia dicere
verba: sed magis Deum rogita ut dignetur ei

sanitatem adhuc praestare. Ille enim qui ei hanc infirmitatem
praebuit, cum placuerit, et sanitatem
praebebit. » Dicebant etiam nonnulli, quod ex illa
infirmitate non moreretur: ipse vero aliud affirmabat.
31.
Longum quidem est per singula recitare, quomodo
prudens infirmus in hac infirmitate studuerit
utriusque sexus visitatores, sale condito sermone
commonefacere; sed quoniam nolo lectorem meum
fastidire, ad ea quae tertia die ante finem peregit,
volo transire. Quarta itaque feria ante obitum
suum, jussit Leodegarium vener. Bituricensem
archiepiscopum, qui eum, sicut diximus, visitatum
venerat, ad se vocari, et ait illi: « O charissime Pater,
tu es meus archiepiscopus, meus primas ac

patriarcha. Tu scis, quomodo nunc usque te semper
amavi, et quomodo tibi obediens fui. Scis etiam
quod propter dulcem amorem tuum in has partes
primitus veni. Rogasti etenim me, ut aliquas de bonis
feminis meis traderem tibi, et tradidi. Tuo monium
atque rogatu in hanc provinciam eas transmisi.
Non habebam, sicut scis, hic domos, non ullas possessiones,
non agros. Praeparasti eis pro animae tuae
tuorumque salute hunc locum: aedificasti eis, inspirante
Deo, hoc habitaculum, quo possent facere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.