PL 163, col. 1467
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
nulla se virtute rationis, nulla probationis affinitate
aspiciant, Sicut enim plurimum refert inter pudicos
et impudicos, ita cum an ad hos, an ad illos sermo
dirigitur, vel an de istis, an de illis ratio conficiatur,
parva distantia est.
Est tamen quiddam quod a sanctitate vestra ex
Apostolo sumptum, non parum confidentiae videtur
vobis subministrare. Apostolus dicit: Nolite fraudare
invicem, nisi forte ex consensu [(I Cor. VII, 5)]
.
Ubi consensum auditis, pari judicio nullos conjuges
a conjugali debito praeter consensum removendos
esse intelligitis. Sed animadvertat sanctitas vestra
quia Apostolus eo loco non eis loquebatur conjugibus
qui debita defraudassent, qui indebita subripuissent.
Quo genere ii exstitisse feruntur, de quibus
et a vobis quaestio fuit proposita, et a nobis
diutina est disputatione ventilata. Verum eis scribebat
qui vicariam sibi fidem servarant, qui quatenus,
qualive concordia ea fides servanda esset, discretius
intelligere indigebant. Qua causa ad tales loquens,
de pudicitiae conjugalis custodia pie commonens,
jura conjugii prudenter ipsos edocebat, et cum
infirmis infirmus, compatiens fragilibus, ne in adulteria
prorumperent, reddere debitum consulebat.
Unde constat apostolicam illam admonitionem nihil
ad illam dubitationem attinere, quae de casto et incesta
conjugibus nos designabat ambigere. Porro
quod dicitur, conjuges reconciliari licere, hoc solum
est quod ad rem pertinere, et ad quaestionem magis
videtur accedere. Hoc enim solum de casto et incesta
conjuge dictum, casto incestum insinuat esse
reconciliandum. Hoc est, illud praecipuum in cujus
virtute pars vestra superior, nostra inferior, vestra
superans, nostra superata putatur. Dicit enim Apostolus, mulierem viro posse reconciliari.
Proponitis
ergo, si secundum Apostolum licet reconciliari, quis
est qui contra Apostolum prohibeat reconciliari?
Acute quidem dictum, sed acutius intuendum, subtilius
discutiendum. Neque enim et in hac parte deerit
misericordia Dei, quae et ignorantium caecitatem
queat illustrare, et quaestiunculae asperitates velit
explanare. Apostolus memorans legem a Domino
latam: Praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, mulierem
a viro non discedere; quod si discesserit, manere
innuptam, aut viro suo reconciliari [(I Cor. VII,
2)]
. Hoc quidem aut illud necesse est fieri. Sed non
hoc tantum, aut illud tantum fieri necesse est. Non
enim necesse est manere innuptam, neque necesse
est reconciliari. Quae vero separata manet, innuptam
esse necesse est. Ita enim faciendum esse Dominus
jubet. Reconciliari vero non est Domini jussum, sed
Apostoli permissum, sive consilium. Idcirco licet
reconciliari, et licet non reconciliari. Nec tamen
omnibus licet reconciliari. Quae enim ex consensu
continentiam vovent, post votum jam non debent
omnino denegatum exspectare conjugium. Unde
beatus Augustinus: « Quae rectissime voventur,