PL 163, col. 1468

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

cum homines voverint, nulla conditione rumpenda
sunt quae sine ulla conditione voverunt. » Sufficit
ad enervandam vestrae argumentationis oppositionem
ostendisse quosdam non posse reconciliari. Non
ergo omnes mulieres, a viris separatae, apostolica
licentia eisdem sunt reconciliandae. Cum ergo quibusdam
permissum sit reconciliari, quibusdam illicitum
esse pervideatur, enthymema propositum non
immerito fragile judicatur et infirmum. Illae quippe
valent reconciliari quibus Dominica lex id non contradicit.
Porro illae non sunt reconciliandae, quae
per reconciliationem et concordiam viri sui, offendunt
in odium Dei sui. Unde apparet quia neque ex
ista Apostoli sententia ulteriore vestram partem
tueri valetis, neque nostram infirmare. Quod non

ignorat quisquis veritatem rerum agnoscere, sensum
Scripturae discutere, verborum proprietatem
discernere, ac quidque quo debeat referre non ignorat.
Ecce, ut proposueramus, manifesta ratio docet
sacrae paginae sacras auctoritates, quas asciscitis
ad probationem, nil valere, nil facere in eam quam
probandam statueratis propositionem. Sicut autem
nullum parti vestrae, ut ostensum est, subsidium
praestant, ita nec nostrae adversantur, nec a nostra
aliquatenus impugnantur. Non enim ea causa inventa
sunt statuta posteriorum ut pereant, aut infirmentur
antecedentium praecepta doctorum. Verum eo sine
libidinosis ac neglectoribus imposita noscuntur,
quo verba Dei cautela majore illibata custodiantur.

Dum enim Dominici mandati praevaricatores, conjugalis
pudicitiae contemptores, conjugum parentelae
violatores, praedicta severitate puniri jubentur,
nonne peccatores ejusmodi circa mandatorum observantiam
solliciti redduntur, tanto cautiores effecti,
quanto praeceptorum asperitate conterriti? Quibus
rebus dubium non est morem ecclesiasticum, sive
concilia Patrum, non modo evangelicae sive apostolicae
institutioni non opponi, verum quasi quodam
venerabili obsequio famulari. Qua in re etiam
perspicua probabilitate conjectari potest quae ad tantam
data sunt hominum salutem, placita esse illi
qui venit hominibus ministrare salutem.
His ita digestis, nunc ipsa opportuni commoditas
loci videtur admonere diu dilatam, quam vestra

celsitudo postularat de quaestione sententiam, proximo
loco prodere debere. Sicut saepe dictum est, praecepit
Dominus ne dimittat vir uxorem, causa fornicationis:
quam fornicationem beatus Augustinus in
eo libro quem de sermone Domini in monte declarato
composuit, dicit generalem esse, asseverans videlicet
fornicationem esse omnem illam praevaricationem,
quae animam male utentem corpore suo, alienam
facit a Creatore suo. Non igitur solo concubitu
intelligendum est fornicari, verum furto, sacrilegio,
homicidio, idololatria, aliisque capitalibus peccatis
privantibus hominem ab aeterna vita. Et juxta
ejusdem doctoris explanationem, non licet virum recedere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.