PL 163, col. 1469
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
tantummodo causa fornicationis uxoris suae, sed
et etiam causa fornicationis suae, hoc est, vel quia ipsa
fornicatur, vel ne ipse fornicetur. Cujuslibet enim
utriusque modi causa recedens, fornicationis causa
recedere docetur. Si ergo pudicus cum impudica
uxore quovis genere fornicationis delusa, ea sanctitate
cohabitare valeat, ut animae suae periculum pro
ejus consortio non incurrat, nec se incursurum metuat,
sperans etiam se illius offensionibus esse consulturum,
hic salubre consilium sibi invenit, si ab ea facile
discedere nolit, et offensam ejus dimittens, meliorem
sibi viam ostendere ac docere velit. Ad quod pertinere
intelligitur illud Apostoli consilium dicentis: Si quis frater infidelem habet uxorem, et haec consentit
habitare cum illo, non dimittat illam
(I Cor.
VII, 12). Quod non esse dictum gratia imponendae
necessitatis, sed misericordia consulente amborum
saluti, paucis interpositis aperuit, dicens: Unde
scis, vir, si mulierem salvam facies? [(Ibid., 16.)]
Qui
vero ita se facilem cernit ad lapsum, proclivem ad
periculum, ut a pravae mulieris pessima voluntate
in partem aliam nequeat declinare, hic urgente
periculo eam prudenti consilio dimittit, sine qua
Deo placitam potest facere vitam suam, cum qua
inter ejus sordes nullo pretio potest redimere animam
suam, sicut Apostolus dicit: Voluntarie peccantibus
jam non relinquitur hostia pro peccato [(Hebr. X, 26)]
.
Ut si qua mulier tanto furti desiderio
teneatur, sive maleficiorum, seu immunditiae
corporalis, ut non modo a viro non corrigatur,
sed potius vir ab ea quadam violentia, grata
seu molesta, ad ea vel ad eorum consensum cogatur,
satius est talem relinquere, quam cum tali aequo
judicio perire. Cujus sententiae bene consonat Eliberitanum
concilium [(cap. 70)] dicens: « Si conscio
marito uxor fuerit moechata, placuit, nec in fine
dandam esse ei communionem. Si vero eam reliquerit,
post decem annos accipiat communionem; si
eam cum sciret adulteram aliquanto tempore in
domo sua retinuit. » Hoc quippe canone datur intelligi
quanto peccato sit involutus, quantoque judicio
a Deo sit damnandus, qui peccato uxoris voluit consentire,
quique etiam peccantem noluit excludere,
maluit retinere. Quam sapienter sapiens Salomon
suam uxorem omnino exterminasset, quam per eam
se a Deo exterminari permisisset, idola coluisset.
Praestantius fuerat Deo aeternaliter adhaerere, quam
talibus amplexibus mulieris ad horam dissolute
inhaerere.
Quod si quispiam Ecclesiae pastor certissime sciret
aliquos in suo regimine conjuges aliqua in hunc
modum spurcitia coutentes, nonne rectissime eorum
miseriam corripere, arguere, increpare, ad
ultimum etiam, si res id exigeret, separare deberet?
Cum ergo non sit dubium mundum conjugem ne
immundus fiat immundum dimittere debere, nemo
dubitavit justum virum incestae nequaquam reconciliandum
esse, quando certum habetur capitale
peccatum per ipsum sibi reconciliationem imminere.