PL 163, col. 1470

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

Sicut enim expedit illi relinquere illum ut salvet
animam suam, ita expedit isti non reconciliari ne
perdat animam suam. Porro Veteri Testamento continetur: Qui concubuerit cum noverca sua, vel qui
dormierit cum nuru sua, morte moriatur
[(Levit. XX,
11, 12)]
. Quae praecepta non magis praedecessores
Salvatoris venientes in mundum accipere, quam et
successores accipere meruere. Refert enim magnus
Augustinus praecepta agendae vitae quae data sunt
antiquis, non impariter collata esse et nobis, in
quos finis saeculorum venit. Non quod in Novo Testamento
hujusmodi peccatores corporali sint morte
puniendi, postquam morte unius universus orbis a
morte est redemptus, et singularis hostia pro peccatis
omnium est oblata: sed ad mortem ostenditur

eis esse hoc peccatum, quibus poenitentiae satisfactione
non fuerit indultum. Ideo enim illo in tempore
tali morte plectebantur, quia nullis adhuc
hostiis a tali peccato redimebantur. Quia ergo hoc
genere concubitus ejus operis auctores ad aeternam
mortem creduntur pervenire, dum quae ore Dei ad
Moysem facie ad faciem colloquentis minaciter prohibita
sunt, non verentur temerare, dum immobilitatem
mandatorum severitate tonitruorum, ignium, nubium,
fulminum, terribiliter testatam, renuunt custodire,
cubare filium cum ea cum qua pater cubuit, aut
patrem offendere in eam quam filius habuit, horrendum
nefas esse dicitur, et intra summa scelera esse
deputatur.
Amplius: Qui adhaeret, inquit Apostolus, meretrici,

unum corpus efficitur [(I Cor. VI, 16)]
. Quia
ergo filius, de quo praelocuti sumus, novercae admistione
effectus est unum corpus, cujus filius illi est,
illa filia facta est. Si ergo pater apposuerit amplius
cubare cum ea, cubabit simul cum uxore et filia.
Quod quantum nefas sit, me tacente omnibus innotescit.
Quod tamen et ex antiquis sancti David gestis
dilucide valet assignari. Quem cum Absalon regno
privasset, idem consulto ingressus est ad patris
concubinas, testante Scriptura: Tetenderunt Absalon
tabernaculum in solario, ingressusque est ad
concubinas patris sui coram universo Israel [(II Reg.
XVI, 21)]
. Quo mortuo, et rege in domum regiam
consensu communi restituto, exhorruit rex

ad eas denuo introire, non ignorans sibi illicitum
esse post tantum facinus ulterius ad easdem secedere.
Unde scriptum est: Cumque venisset rex in
domum suam Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas
suas, quas dereliquerat ad custodiendam
domum: et tradidit eas in custodiam, alimenta eis
praebens, et non est ingressus ad eas, sed erant inclusae
usque ad diem mortis suae, in viduitate permanentes [(III Reg. XX, 3)]
.
Praeterea tam decretis quam
conciliis legitur esse definitum quatenus usque ad
septimum gradum cognationis nemini cubare liceat
cum ea, cum qua cubuit aliquis cognationis suae, ut
qui hoc violare praesumpserit, dignus aestimetur aut
legibus corripi, aut perpetuo anathemate feriri.
Quod et nos scutimus, universi acclamamus, neminem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.