PL 163, col. 1471

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

dissentire novimus. Id si quis aliter fieri persuaderet
aut cogeret, profecto insolubilia statuta
solveret, praefatas auctoritates damnaret. Post quorum
edictum, est etiam in eamdem pestem coercendam
etiam sequenti tempore conjugibus indictum ut
nunquam ad operam conjugalem redeat quicunque
simile fecerit incestum. Nec id tantummodo indictum
est incestis conjugibus, sed, ut dictum est,
carnalem filium spiritualiter regenerantibus. Haec
indictio, ut legitur in libro Poenitentiali, solo disciplinae
vigore quibusdam est imposita, iis vero, de
quibus praelocuti sumus, a fornicationis timore est
apposita, ut tanto cautiores esse debeant, quanto eos
et fornicationis timor repellit, et obedientiae severitas
compescit.
Si quis itaque contemptor, inobediens, praesumptor
haec transgressus fuerit mandata Dei, ille rectissime
intelligitur a Deo fornicari, id est animam
suam alienare, pro unius quidem solius una sola
praevaricatione merito damnandus, pro omnium
vero contemptu maxime a Deo repellendus, ac modis
omnibus exterminandus. Si ergo tanta praecepta a
Christianis veneranter observata, pro servanda
Christiana societate studiose imperata, per reconciliationem
casti et incestae evacuantur, quis judicet
talem tali sub tali peccato licere reconciliari, praesertim
cum anima quae poenitere debuerat, ipsa
concordia deterius incipiat periclitari, et post corporalem
fornicationem, mente, quod pejus est,
fornicari? Quae ratio, quod consilium sive permissum

adducit hominem ad eam reconciliationem,
quae eum introducit ad mortiferam fornicationem?
Quis suadeat quemquam eo pacto oportere cuipiam
reconciliari, quo videt eum non posse a Deo non
separari? Quis pontificum, quis sanum sapiens
moneat eum ad eam concordiam redire, quam recte
exigentibus culpis ab alio factam anathemate crudeli
debuerat ferire? Hieronymus in epistola ad
Amandum presbyterum sciscitantem utrum mulier,
relicto viro adultero et Sodomita, et alio per vim
accepto possit absque poenitentia communicare Ecclesiae,
vivente adhuc eo quem prius reliquerat, data
de quaestione sententia, ait: Rem novam loquor,
imo non novam, sed veterem, quae Veteris Testamenti

auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum
virum, et reconciliari priori voluerit, non potest.
Scriptum est in Deuteronomio: Si acceperit homo
uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam in
conspectu ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum
repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo
sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et
ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii,
et dimiserit eam de domo sua, aut certe mortuus
fuerit, non poterit prior maritus recipere eam uxorem,
quoniam polluta et abominabilis facta est coram Domino [(Deut. XXIV. 1)]
.
Si ergo non licet hujusmodi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.