PL 163, col. 1472

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

adulteras patrato adulterio redire ad viri thorum,
quo jure, qua lege licebit eam reconciliari, quae tam
grande fecit incestum. Reconciliata incestum duplicabit,
praeceptum violabit. Quod praeceptum est, non
fieri non licet, quod permissum est, non fieri licet.
Licet enim quemquam sine peccato et reconciliari,
et non reconciliari si non offenditur in praeceptum
Dei. Ubi vero occurrit praeceptum, cessabit permissum.
Majus est enim praeceptum quam permissum.
Praeceptum usquequaque sanctum est. Permissum
vero aliquando peccato non caret. Praeceptum est uxorem a viro non discedere; quod si discesserit,
manere innuptam
[(I Cor. VII, 10)]
. Permissum est: Unusquisque habeat suam uxorem propter fornicationem:
hoc autem secundum indulgentiam dico, non

secundum imperium
[(ibid. II, 6)]
. Ubi indulgentia
fuit, locus erat peccati. Quia ergo majus est praeceptum,
minus permissum: ubi adest praeceptum,
quiescat permissum.
De praeceptis Dei et apostolicis permissis magnus
ac reverenter nominandus Augustiuus in libro De
adulterinis conjugiis ita disputat: « Teneatur primitus
ac maxime, ne committantur illicita. Ubi
autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere omnino
non sit illicitum, fiat quod expedit, vel quod magis
expedit. Illa igitur quae Dominus ita dicit ut Dominus,
id est non monentis consilio, sed dominantis
imperio facere non licet, et ideo nec expedit. » Et
post pauca: « Haec constituta Domini sine ulla
retractatione servanda sunt. Habet enim haec justitia,

quae coram illo est, sive approbent, sive improbent
homines: et ideo dici non oportet propter
offensiones hominum, aut ne impediantur homines
ab ea salute quae in Christo est, non esse servanda. »
Et item aliquibus interpositis: « Nihil expedit
quod illicitum est, et nihil quod prohibet Dominus
licitum est. Quae autem nullo Domini constringento
praecepto, in potestate dimissa sunt, in his audiatur
Apostolus in Spiritu sancto monens et consulens, ut
vel meliora capiantur, vel ea quae non expediunt,
caveantur. Ibi audiatur dicens: « Praeceptum Domini
non habeo, consilium autem do [(I Cor, VII,
25)] . » Haec modulum meum cognoscens non ex meo
sensu, non ex propriae intelligentiae virtute approbo,

verum ex sacrarum doctrina ac magisterio Scripturarum
conjicio, arbitrans nihil in Christiana religione
temere fore definiendum; nihil, si fieri potest,
sine divini examine eloquii terminandum, nonnihil
tamen, quantum fieri potest, et ratio postulat, rationabilis
disputationis a nobis adhibendum. Si vero
quis aliter sapit, et quod sapit indeficienti animo
efferre atque praeferre maluerit, non praejudicio
sententiae electiori; tantummodo, si eam testimonium
Scripturae adjuvat et Dominici auctoritas mandati
non obumbrat. Hanc sancti viri censuram
observantes. et, ut saepe dictum est, terrore disciplinae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.