PL 163, col. 1473

Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne

sceleris immanitatem, cohibere disponentes,
conjuges quibus fallente diabolo offensio tanta contigerat,
decrevere non esse reconciliandos, callentes
tutius esse, rationabili causa mutare permissum
consulentis servi, quam irreverenter offendere in
venerandum ac reverendum praeceptum omnipotentis
Dei. Quorum tamen vinculum conjugale nullo pacto
dirumpi licet, quod, dicente Apostolo, non nisi morte
alterius solvi potest. Semper enim et ille dicetur vir
uxoris, et illa uxor viri. Hoc tantummodo audiant,
ut a debito absoluti debitum non exigant, non
reddant, de caetero uterque contineat, castus in
incesti vita, incestus in sua vita. Propter idem fornicationis
genus jussi sunt conjuges simili modo una
continere. ii videlicet qui una proprios de aqua

baptismatis filios accepere. Dictum est enim illos
a Deo et contra Deum fornicari, qui, contempta
obedientia, transgrediuntur mandata Dei. Mandatum
Dei est: Ne cubaverit compater cum spirituali
commatre. Unde in decretis Gregorii minoris scriptum
reperitur: « Si quis spiritualem commatrem
in conjugium duxerit, anathema sit. » Inde Ecclesiae
obtinuit consuetudo ut qui cum tali cubare non
abhorruerit, ut nefandi sceleris auctor a liminibus
Ecclesiae arceri, et cunctorum assensu Christiana
communione jubeatur privari. Si ergo pater et mater
filii quem carnaliter genuerunt, spirituales profitendo
pro eo exstiterunt genitores, mandato Dei, ex
catholica consuetudine, ex decreto Patrum, non
licet eos redire ad proprium torum. Si enim reconciliati
fuerunt, inducentur in praedictae perniciem
fornicationis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.