PL 163, col. 1474
Epistola de incestis conjugiis (Ernulfus Roffensis), J. P. Migne
Ad exaggerandam probationum contra positionem,
adjicitis etiam dominum gloriosae memoriae
Lanfrancum archipraesulem, de divortio casti et
incestae quod dicitis sensisse, quod sentitis celebrasse.
Celebriter enim memoratur simile negotium
inter matrem et filiam pro filiae marito invicem
contendentes, coram eodem praesule nonnullis confidentibus
episcopis exstitisse, matri quem sibi usurparat
maritum filiae episcoporum judicio ablatum
fuisse, filiae redditum fuisse. Et quidem, venerande
Pater, idem venerandus antistes fecit quod debuit,
sed non perfecit quod decuit. Quia enim questa erat
filia de rapina matris, de fraude viri, dictante justitia,
merito et raptrix rapina privanda erat, et quod
suum erat, videlicet fraudulentus ei, quae fraudem
passa fuerat, restituendum erat. Quae dum jure debito
reparavit, fecit quod debuit. Quia vero quantitatem
patrati facinoris per poenitentiam non indicavit, nec
qualitatem futurae cautelae per doctrinam insinuavit,
non perfecit quod decuit. Decuerat enim eum propter
excellentem peritiam, ne posteritati dubietatem
relinqueret, ea terminasse, sed, querela terminata,
maluit ea interminata relinquere, ne jura episcopi,
cujus id intererat, videretur usurpare. Noverit
gloriosa beatitudo vestra nos de hac sententia cum
domno archiepiscopo nonnunquam sermonem habuisse,
et pro amanda ejus humilitate, pro veneranda
patientia, de eadem quia familiares ei assistebamus
familiariter cum eo contulisse, et quod
nobis objicitis quia sic eo tempore intelligebamus
ei objecisse, quod vobis respondemus eum nobis
respondisse.