PL 163, col. 931

Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne

mense Septembri Ludovicus rex, totum tempus plenum
ducens augustie et tribulationis, cum regnasset
annis 16, diem clausit extremum, sepultusque
Remis in basilica sancti Remigii, relictis duobus filiis
suis Lothario atque Karolo, quos ei genuerat
Gerberga, soror Othonis Romanorum postea imperatoris.
Sequenti mense 2. Idus Novembris Lotharius,
filius ejusdem, jam juvenis, unctus est in regem
Remis, et Hugo Magnus factus est dux Francorum.
Secundo anno post hoc mense Augusto obsedit
ipse Hugo Pictavis civitatem sed nichil ei profuit.
Dum enim obsideret eam, quadam dic intonuit
Dominus, et disrupit turbo papilionem ejus a summo
usque deorsum, stuporque invasit eum cum exercitu
suo, ita ut vix evaderent; versique in fugam recesserunt

ab obsidione, nemine persequente.
27.
[CONT. AIM. c. 44, 45.] Eodem anno Gislebertus
dux Burgundie defunctus est, relinquens ducatum
Othoni, filio Hugonis Magni, cui filiam suam
in conjugio copulaverat. Sequenti anno post hec
obiit ipse Hugo Magnus in Doringa villa 16 Kal.
Julii, sepultusque est in basilica sancti Dyonisii.
Successerunt autem ei filii sui Hugo cognomento
Capez et Otho atque Henricus, nati ex filia Othonis
regis Saxonum; quorum Hugo effectus est dux
Francorum et Otho dux Burgundionum. Othone
vero defuncto, successit ei frater ejus Henricus. Sub
eodem tempore orta est contentio inter Ansegisum
episcopum Threcarum et Robertum comitem. Ejectus
autem Ansegisus de civitate, perrexit Saxoniam

ad Othonem regem; adductisque Saxonibus, mense
Octobrio obsedit Trechas longo tempore. Euntibus
vero in predam Saxonibus, occurrerunt eis Archenbaldus
archiepiscopus et Renaldus comes Vetulus
cum maximo exercitu in loco qui dicitur Villare.
Helpone duce ibi interfecto cum Saxonibus, Senonenses
extiterunt victores. Dixerat enim idem
Helpo, se incensurum ecclesias et villas que sunt
super Venenàm fluvium usque ad civitatem et infigere
lanceam suam in porta sancti Leonis. Interfectus
autem Helpo cum multo populo, reportatus est
a servis suis in terram suam Ardennam; sic enim
mater sua Warna eum adjuraverat. Planxerunt autem
eum Renaldus comes et Archenbaldus archiepiscopus,
quoniam consanguineus eorum erat. Videns

vero Bruno dux Helponem socium suum interfectum,
reversus est in patriam suam. Non post multos dies
Lotharius rex Francorum congregans immensum
exercitum, revocavit in ditione sua Lotharium
regnum; veniensque ad palatium Aquisgrani, ubi
manebat Otho imperator, hora prandii ingressus
intus, nemine contradicente, comeditque et bibit
quicquid illi sibi paraverant. Otho vero imperator

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.