PL 163, col. 930
Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne
victoriam; nec tamen socii ejus territi defectione,
deseruere contumaciam. Karolo itaque a cede revertenti,
occurrit ei Herbertus comes Virmandensis,
iniquorum nequissimus, et ficta pace deceptum
in Parrona castro hospitandi gracia compulit, et
sic eum dolo captum tenebroso carcere reclusit.
Habebat enim predictus Robertus sororem hujus
Herberti, de qua natus est Hugo Magnus. Et quia
status regni sine principe agebatur in incertum,
Karolus in custodia positus Radulfum, filium Ricardi
prefati ducis Burgundie, quem de sacro fonte
susceperat, consilio Hugonis Magni, filii predicti Roberti,
et procerum Francie, regnare fecit: qui unctus
est in regem civitate Suessionis. Karolus autem
propter carceris macerationem, cum 27 annis
regnasset, in ipsa custodia defunctus est, sepultusque
est in basilica sancti Fursei, relinquens filium
suum nomine Ludovicum, quem ex Heagiva,
regis Anglorum filia, susceperat. Qui calamitate
patris sui involvi metuens, ad Anglos cum ipsa
matre sua fugit. Eodem tempore pagani Burgundiam
vastaverunt, factumque est prelium inter eos
et christianos in monte Kalo, peremptis a paganis
multis milibus nostrorum.
26.
Rodulfus vero rex 13 annis regens Franciam,
et severus in cohercendis ecclesie predonibus
et faciens remanere impetus Danorum, moritur,
et sepultus est in basilica sancte Columbe juxta patrem
suum. Post cujus obitum Hugo Magnus una
cum Francis misit Gislebertum Senonum archiepiscopum
ad Heagivam, uxorem jam dicti Karoli
Simplicis, quae fugerat ad patrem suum regem
Anglorum cum filio suo Ludovico, et sub sacramento
datis obsidibus reduxit eam in Franciam una
cum ipso filio. Igitur ex consensu Hugonis Magni
et primorum Francie unctus est in regem ipse Ludovicus,
filius Karoli Simplicis, apud Laudunum.
Secundo anno post hec 15. Kal. Martii in primo gallorum
cantu usque ad diem sanguineae acies in celo
sunt vise. Sequenti mense 9. Kal. Aprilis Hungri
adhuc pagani Franciam atque Burgundiam ac Aquitaniam
ferro et igne depopulari fecerunt. Post hec
rebellaverunt Franci contra Ludovicum regem, super
omnes autem Hugo Magnus. [ID. c. 44.] Inde
non post multos dies idem rex Ludovicus, filius
Karoli Simplicis, supra Normannos ducens non modicum
exercitum, dolo captus est ab ipsis Normannis
civitate Bajocas, multis interfectis Francorum,
consentiente tamen Hugone Magno. Eodem anno
fames invaluit per totam Galliam, adeo ut modius
frumenti venderetur 24 solidos. Post mense Maio
feria 6. sanguis pluit super operarios. In ipso anno