PL 163, col. 934
Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne
regem, qui ob nimium decorem corporis et morum
vocatus est Flos juvenum, et Robertum Burgundie
ducem atque Henricum, postea Francorum regem.
Eodem tempore quidam miles Walterus nomine et
uxor ejus castrum Milidunum Odoni comiti tradiderunt.
Rotbertus autem rex et Burchardus comes
congregantes exercitum, convocatisque Normannorum
auxiliis, obsederunt Milidunum. [CONTIN. AIM.
c. 46, 47.] Quo expugnato et capto, Walterus et
uxor ejus, quia illud tradiderant, ante portam ejusdem
castri suspensi sunt in patibulo. Tunc Rotbertus
rex Burchardo comiti idem castrum sicut
antea possederat reddidit. Rainaldus igitur comes
Senonum Vetulus, plenus omnibus malis, defunctus,
sepultus est in basilica sancte Columbe. Cui Frotmundus,
filius ejus, successit, habens in conjugio
filiam Rainaldi Remorum comitis. Sub ipso tempore
Seguinus Senonum archiepiscopus ultimum vite
sue signavit diem; post cujus transitum Senonensis
ecclesia sine pastore fuit per annum unum. Omnis
autem populus ejusdem urbis poscebat sibi dari
Leuthricum archidiaconum; sed quidam clerici volentes
ordinari resistebant, precipue Frotmundus,
filius Rainaldi comitis, volens consecrari episcopum
filium suum Brunonem clericum. Sed Dei voluntate
et apostolica auctoritate Leuthericum consecraverunt
episcopum suffraganei pontifices Senonice
ecclesie. Eodem anno defunctus est Henricus
dux Burgundie sine filiis, rebellaveruntque Burgundiones,
nolentes recipere regem Rotbertum nepotem
ejusdem Henrici. Landricus itaque comes ingressus
Authitiodorum tenuit civitatem. Quo audito Rotbertus
rex collegit exercitum, convocatoque Richardo
duce Normannorum, vastavit Burgundiam, obsidens
Autisiodorum multis diebus. Burgundiones vero se
subdere ei unanimiter resistebant. Obsedit iterum
Avallonem castrum fere tribus mensibus. Quo fame
ei reddito, regressus est in Franciam cum exercitu
suo.
31.
Mortuo autem Frotmundo comite Senonum,
successit ei Renardus filius ejus, iniquorum
nequissimus; qui ecclesiis et Christi fidelibus tantam
persecutionem intulit, quanta non est audita a
tempore paganorum usque in hodiernum diem. Qua
persecutione Leutericus Senonum archiepiscopus
angustiatus, orabat attentius ut sibi suisque Christus
misereretur. Postea vero ab archiepiscopo Leuterico
civitas Senonum capta est consilio Rainaldi
Parisiorum episcopi, et reddita festinanter Roberto
regi; unde Rainardus comes fugiens, nudus latuit.
Sed Frotmundus frater ejus ceterique milites ingressi
turrem civitatis, obtinuerunt eam multis diebus.