PL 163, col. 935

Appendix ad Historiam regum Francorum (Monachi S. Dionysii), J. P. Migne

Quam Robertus rex oppugnans, in illa Frotmundum
cepit; quem Aurelianis vinculis mancipavit;
ubi miserabiliter vitam finivit. Sub eodem tempore
mense Februario duobus diebus, 14 scilicet
et 15, sol in virtute sua mirabiliter luxit. In circuitu
ejus visus est circulus etherei coloris permaximus,
fulgens quasi arcus in nubibus. Circa ipsum circulum
duo soles visi sunt, quasi duo radii longissimi,
unus versus Aquitaniam jubar emittens, alius
versus Franciam. Hec signa 5 feria tota die sunt
visa; sequenti autem die, hoc est 6 feria, ipsa eadem
signa in sole similiter apparuerunt a prima
hora diei usque in terciam plenam, sed non sicut
in die primo clara. Prima die hujus signi fuit
luna 14, in secunda 15.

32.
Post hec Robertus rex christianissimus
obiit anno Domini 1031, positusque est juxta patrem
suum in ecclesia sancti Dyonisii. Post cujus
obitum filius ejus Robertus Burgundie ducatum obtinuit,
et Hugo Flos juvenum major natu unctus
in regem, coronam regni Francie suscepit. Qui
mirificis bellorum insignibus magnanimitatisque
virtutibus laureatusque effulsit. Quo primo regni
sui anno humanis rebus subtracto , Henricus
frater ejus, miles audacissimus, monarchia regni
sublimatus, unctus est in regem, matre sua
Constancia contradicente multosque primorum Gallie
contra illum excitante. Quos omnes ille brevi
tempore et parva manu ita armis perdomuit, ut

sese suaque omnia ejus summitterent potestati. Qui
inter alia que strenue gessit Willelmum Normannorum
ducem a quibusdam potentibus Normannis
exhereditatum, ipsis devictis, in honore restituit,
quibusdam ex eis patibulo suspensis, aliis vinculis
mancipatis, aliis potestatibus privatis. Hic ex Anna,
filia regis Russie nomine Bullesclot, genuit Philippum
regem et Hugonem Magnum, Virmandensem
postea comitem. Tercio autem regni ejus
anno urbs Parisius flagravit incendio. Hoc etiam
regnante per 5 annos fames invaluit. Ipse denique,
multis preliis devictis, plenusque dierum, civitate
Senonas obiit morte communi [(an. 1060)] , sepultusque
est juxta patrem suum in basilica sancti Dionisii.
33.
Philippus autem filius ejus coronam regni
post eum recepit, unctus in regem Remis a Gervasio
archiepiscopo ejusdem urbis. Quo regnante
7 Kal. Mai. cometes apparuit fere diebus 5 magnum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.