PL 163, col. 949

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

disponat orbem terrarum in aequitate, et ut in justitia
et in directione cordis judicium judicet, da mihi
sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me
reprobare a pueris ejus; quoniam servus tuus sum
ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui
temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
Tu autem elegisti me, Domine, praesidere populo
tuo et judicem filiorum ac filiarum tuarum. Revela
ergo mihi quod placitum est in oculis tuis et quod
directum est in praeceptis tuis; quoniam ipse sapientiae
dux es et sapientum emendator, et nos et
sermones nostri in manu tua sunt, et omnis sapientia
et operum scientia et disciplina. Mitte, inquam,
Domine, sapientiam in praecordiis meis de coelis
sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae, ut mecum

sit, et mecum laboret, et sciam quid acceptum sit
apud te. Scit enim omnia et intelligit, et deducet me
in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia;
et erunt accepta opera mea, et disponam populum
meum juste. Quis hominum, Domine, poterit
scire consilium tuum, aut quis poterit cognoscere
quod voles, nisi spiritus scientiae tuae de altissimis
tuis repleverit illum? Corpus enim quod
corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem. Sed per sapientiam
sanati sunt quicunque tibi placuerunt. Misereris
enim omnium, quia omnia potes; et dissimulas
peccata hominum propter poenitentiam. Diligis
enim omnia, et nihil odisti eorum quae fecisti.
Nec enim odiens aliquid constituisti. Quomodo ergo

posset aliquid permanere nisi tu voluisses conservare?
Parcis vero omnibus, quia creaturae tuae sunt.
O quam bonus es, Domine, et suavis in omnibus;
qui cui vis misereris, et quem vis induras! Et hos
quidem justificas, alios autem vindicta justitiae tuae
in perpetuum exerces. Alios vero per quae peccant,
per haec etiam in praesenti torques. Omnibus tamen
flagellis et miserationibus tuis multis consulis et
alloqueris ut relicta malitia ad te revertantur. Et
homo quidem per malitiam perdit animam suam.
Nam manum tuam nequaquam effugere potest. Vae
autem omnibus qui non cognoverunt te, Domine. Tu
vero, Deus noster, in te confidentibus omnibus suavis
et verus, patiens et misericors es, et misericorditer

disponis omnia. Etenim si peccaverimus tui
sumus, scientes magnitudinem tuam. Et si non peccaverimus,
scimus quoniam apud te sumus computati.
Nosse autem te, Domine, consummata justitia
est; et scire justitiam tuam, radix est immortalitatis.
Negantes autem te impii, fortitudine brachii tui
conterentur. Non enim timens aliquem, veniam dabis
peccatis ipsius. Nam quis dicet tibi: Quid fecisti
sic? Aut quis stabit contra judicium tuum?
Aut quis in conspectum tuum veniet judex iniquorum
hominum? Aut quis imputabit tibi, si perierint,
quos tu fecisti? Non enim est alius Deus quam tu,
cui est cura de omnibus, et omnia justo disponis
judicio. Et neque rex neque tyrannus in conspectu
tuo inquirent de his quos perdidisti. Tu autem. Domine

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.