PL 163, col. 950

De regia potestate (Hugo de S. Maria Floriacensis), J. P. Migne

Deus virtutum, cum tranquillitate judicas, et
cum magna reverentia disponis nos. Insensatis autem
judicium in derisum dedisti: et qui ludibriis
non sunt correpti, dignum judicium sunt experti.
Respicio, Domine, nationes hominum, et video quianullus
speravit in te, et confusus est, et permansit
in mandatis tuis et derelictus est. Et quis invocavit,
et despexisti eum? Quoniam pius et misericors es,
et remittis peccata in tempore tribulationis omnibus
exquirentibus te in veritate. Vae duplici corde et labiis
scelestis et manibus malefacientibus. Vae hypocritae
in conspectu hominum. Vae dissolutis corde,
qui non credunt tibi. Ideo non protegentur a te. Qui
vero credunt in te, non erunt incredibiles; sed patientiam
habebunt usque ad conspectionem tuam,

dicentes: Si patientiam non habuerimus, incidemus
in manus tuas. Horrendum est, Domine, incidere in
manibus tuis. Cor quoque quod est durum, male
habebit in novissimo; et qui amat periculum, peribit
in illo. Scio, Domine, quia non abscondar in populo
magno, nec latebo in immensa creatura: quia
tu coelorum contines thronum, et abyssos intueris,
et respicis interiora filiorum hominum. Parce mihi,
Domine, quia loquor ad te, cum sim pulvis et cinis
et diversorum peccatorum plenus putredine; sed
scio quia secundum magnitudinem tuam, sic misericordia
tua apud te est. Domine pater et Deus vitae
meae, ne derelinquas me in cogitatu maligno, et delicta
mea non appareant in conspectu tuo, nec gaudeat
de me inimicus meus. Extollentiam oculorum

meorum ne dederis mihi et omne desiderium pravum
averte a me. Averte a me ventris et concubitus
concupiscentiam, et animae irreverenti et infrunitae
ne tradas me, sed victui meo tribue necessaria. »
Haec est Salomonis oratio; quam a libris ejus
sparsim colligendo in hunc librum ad erudiendum
regem inclusimus, et ut sciret quae a Deo petere deberet.
CAPUT VII. Item de officio legitimi regis.
Sed his interim sepositis, rursus eum monemus
ut mores subditorum exhortando, terrendo, blandiendo,
corrigendo, et boni operis exempla monstrando,

diatim emendare procuret. Studeat quoque
sapientes homines honorare et omnes pariter Ecclesiae
servitores. Monita etiam sanctorum virorum ac
si Dei oracula suscipiat, et episcopis sanctis rationabiliter
acquiescat. Nam sic Christi servis et sapientibus
viris quasi quibusdam basibus firmissimis
regni sustentatur et corroboratur sublimitas. Multo
enim utilius Pharaonem sanctus juvit Joseph consilii
patientia, quam si ei contulisset grandem pecuniam.
Nam pecunia facile consumitur, consilia vero
virorum sapientium nequeunt exhauriri. Unde apparet
quia melior est sapientia negotiatione argenti
et auri, primi et purissimi fructus ejus. Sit proinde
largus atque munificus, affabilis et tranquillus. Habeat
etiam animum jucundum, linguam eruditam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.